DE NEXU RERUM CUM DEO EX RATJONE PANTHEISME POSITIONES QUARUM JPARTICULAM PRIMAM VENIA AMPLISS. FACULT. PHILOS. UPS ALIENS. p. P. CHRISTOPHORUS JACOBUS BOSTRÖM PHILOS. MAG. STIP. JUNGBL. BOTHNIENS. ET CLAUDIUS JOHANNES BERGMAN BOTHNIENS. IN AUDIT. GüST. DIE V MAJT MDCCCXXVII >H. A» M. S. υ Ρ s A L I JE, EXCUDEBANT REGIME ACADEML TYPOGRAPHf.
PRÜFATIO. Lum quacvis fere Philosophias forma varia Semper sustimrit judicia, tum ea omnium maxime, quas nomine tum Pantheismi tum Pantosophias famosissima, Deum causam rerum im manentem, non transeuntem, esse statuit. Hase quidem judieibus suis jam liberam voluntatem funditus tollere, jam sola eam servare, jam cuivis religioni obesse, jam ne Christian» quidem officere visa est. Et, quod mireris, fuerunt, qui dicerent, hunc esse scopulum, cui ratio humana, suo tantum Iumine dueta, necessario tandem impingat* ut adeo hasc esset falsa quidem et impia, sed genuina tarnen et propria meiiti«nostrse doctrina. Quod ut permirum atque parum probabile ι
nobis sempér visum est, ita utrum recte, an secus doceatur; maximopere quierendum putavimus. Quis enim sustineat, rectarn rationem, nobilissimum Dei donum, fontem impias et insanae sapientias dici? Et quis perspiciat, qua tandem ratione mens bascce insana meliorem quandam sapientiam agnoscat et intelligat? Suspicamur nos quidem, istam sententiam niti errore quodam, quo bene sublato, alterutra ex parte corruat; quod tamen ut ex certis denique argumentis adpareat, omninoque ut ex tanfa sententiarum ambiguitate nos expediamus, totam hane philosophandi ratienem denuo excutiendam atque examinandam esse existimamus. Sed quum in hoc nodo difficijlimo rite solverdo, nihil pra> postere et inique agendum, primum otnnino quasratur oportet, quas hujus philosophia? sit optima i. e. principris suis maxime consentiens forma; nam plures eam assumere constat. Xeno iß phanes v. gr. Piato, Spinoza, Leibnizius, Schellingius, aiiique permulti, genere quidem convenrentes, at formis prope ut nox diesque dissimiies fuerunt. Cum itaque formarum tanta dissimilitudo sit, de formula vero communi generis nihil fere sta-
tui possit, par un'que est, ut una quasdam forma eligatur, quas Pantoiophias personam jure sustincat, et de qua judicium omne instituatur. Hase autem non alia facile esse poterit, quam ea, quas propria hujus philosophiae principia, legibus veritatis logier non vioiatis, rite explicuerit. Ceterae, per minus adciratas disputationes ortas, tamquam admonitrices ad illam inveniendam adhibeantur quidem, in disqvisitionem autem ipsas minime vocandas sunt. Jam ut hasc forma tandem inveniatur, cum comparationem optimarum quarumque instituere maxime in promtu sit, nobis hasc via minus arrisit, quoniam nec brevitatem facile admittit, nec ad eum, quem quasrimus, exitum necessario du cit; iieri enim potest, ut nulla earum, quas in comparationem venerint, denique satisfaciat. Contra vero altera via, qua consequentia per se ex Pantosophias principiis explicantur, hoc ha bet commodi, ut et quodcumque parum cohaereat, faciiius animadverti possit, et indirecta ceterarum formarum censura simul habeaiur. Hxc itaque nobis maxime placuif, et hane se. quendo ad eam pervenimus Pantheismi speciem, cujus jam
4 propositiones aliquot de nexu reium cum Deo speciminis gratia proferimus» Quod autem ad operis nostri conficiendi rationem attiner, ad morem Geometrarum, definitionibus necessariis prasmissis,, propositiones distinximus* brevibus subjectis demonstrationibus, quarum ope nexus earum cum principiis facilius conspiceretur. Quod utrum aliis probandum videatur, non satis novimus, nos autem hoc genus scribendi, loco adhibitum, non plane rejicien dum putaverimus. Haber, ut sua incommoda, sie commodar quae alibi frustra quresieris* nam et brevitatis studio favet, ubi res copiosa inträ breve spatium cogenda est, et ad certam ra tionem propositionum examinandam non parum utilitatis et ad. jumenti affert, Ceterum cum jam doctrinam hujus philosophia? de nexn rerum cum Deo publicre disputationis materiem faeimus, ex: iis ipsis qu«s huc usoue diximus,. facile, ut speramus, intelligitur, nos nihil nisi legitimam consecutionem propositionum ex positis principiis propugnaturos esse.
DE NEXU RERUM CCS! DEO EX RATIONE PANTHEISMI POSITIONEN DEFINITION ES.. Ens est quidquid mens pot^st ρ ereifere. Atque adeo Ens quoque imaginariuni, rationis etc. Ens erif, sed imagiu,ariumy rationis etc. Nam genus Entis per additam determinationem significabitur. Observandum autem, hic infinitam quoque et asternam mentem, nec tantummodo mentem finita in hominis alicujua intelligi. 2. Qualitas seu Determinatio est quid quid praeterea de Ente mens percipit. Etenim ex vulgari certe considerandi modo distinguitur inter Ens ipsum et qualitatem ejus, ita ut quxstio an sit> et qusestio quäle sitr plane diversse habeantur, Quod utrum semper recte fiat, an secus, infra videbimus. 3. Qiialitas Absoluta est, quse in Enter per se solum considerato, percipitur, ideoque concipi onanino potesf\» etiamsi non plura Entia simul concipiantiuv
4. Qualität Relativa est, quae in Ente, nisi ad aliud referatur, percipi nequit, et quae proinde non nisi sub conditione plurium Entium concipi omnino potest. absolutae. 5;. Ens Absolutum est, cujus qualitates omnes sunt 6. Ens Relativum est cujus qualitates non omnes sunt absolutae. 7. Modus sive Modißcatio Entis est Ens cum certis quibusdam determinationibus. 8. Substantia est Ens, quod in se ita est, ut me ra qualitas in alio quodam esse nequeat. 9. Mens est Ens sui conscium, seu se ipsum percipiens. Quas autem sit Substantia absoluta, quas relativa, quas substantias modificatio ex deff. 6, 7. 8. intelligitur. Unde item patet, qua sit Mens absoluta, quas tiva, quas Mentis modiiicatio. Conf. deff. 6. 7, rela 10. Esse dicitur Ens, quatenus ut aeteruum, Existsre autem, quatenus ut tempore determinatum concipitur. Observandum itaque, per seternitatem hie non intel ligi immeosam durationem, sed merain negationem temporis.
7 I s a g o g e Objectum Quastionis philosophier. I. t.i Öninis qncestio re veva non nisi de qnalitatibus Entis ques rit. Nam de non Ente nihil omnino quseri potest; de Ente autero absurde quseritur, an sit; quamobrem quse«r^re tantutnmodo superest, quäle sit id, quod est, sen qnaenam sint Entis qualitates. Versatur itaque Philosophia quoque circa determinationes Entis, sed habet hoc proprium, quod solam ahsolutam veritatem sectetur, et quod propterea de rebus quarrst, non quales nobis videemtur, sed quales per se sint. Jam autem cum tempus, ut inter Philosophos constat, nihil significat extra iinitam mentem, quippe cui örtum et significationem debeat, par utique est, ut in vera rerum natura investiganda omnes ab iis removeantur determinationes, qure nisi per tempus concipi nequeant, -veluti onus, interitus, mutatio etc. Nam quum in mente finita rationem sui habeant, prreposterum föret de iis prius exponere, quam cum in hac mente explicanda et ratio earum et modus, quo ejus adficiant Cogni tionen!, in disquisitionem pervenerint. Quod etiam sequens Philosophus, Pantheismo deditus, non quasrif, quomodo sit hoc vel illud coortutfi, quas caufa impulerit
B Deum ad res creandas, cur hoc nee alio modo create sint, et qua; sunt generis ejusdem est enim causa non nisi phasnomenon, quod tempore necessario proxime prae cedit adparitionem alius cujusdam phaenoraeni in mente humana, extra quam itaque nihil significat; sed sibi id unum proponit, ur, quatenus mortali detur, apodictica veritate cognoscat, quales Deus et res te vera sint. Atque ut hoc consequi possit, ab eo, quod per se omnium certissimum est, proficiscitur, videlicet quod est omnino ali quid, in quo mens varias qualitates pereipit, tendirque deinde ad id, ut menti perspicue has quaiitates proponat, et quidem eo ordine, quo alferam altera vel ut conditio antecedat, vel ut conditionata sequatur. Versatur in modiilcationibus Entis investigandis et, quales in se sint, ordine proponendis; at nihil omnino curat', quo tempo ris momento et ordine finita; menti adparuerint, i. e, quando et quamdiu exstiterint, hoc enim permittit historico, qui sibi res vindicat, quatenus ut tempore adfecta; considerantur. Atque hoc habet commune cum Mathematico, cui, dato spatio infinito, datae sunt spatii modificationes omnes, quamquam in mente aliqua finita nonduin exstiterint. Mathesis enim, urpote tempore non determinata, neque oritur, neque interit cum Mathematico, sed potius nihil cum eo habet commune, Neque hic quaerit, quasnam hueusque inventae sint spatii determinationes, aut quas causa; earum exstiterint, id enim enarrare historia; est; sed quaerit, quaenam et quales sint spa tii modificationes, quatenus non nisi in se et per se con siderantur. Exsistit autem Mathematico figura, i. e. cer-