In Aristotelis Poeticorum libellum adnotatiuncula *
|
|
- É Ζάρκος
- 6 χρόνια πριν
- Προβολές:
Transcript
1 PEITHO / EXAMINA ANTIQUA 1 ( 1 ) / 2010 ΔΙΑ ΤΙ ΦΙΛΟΣΟΦΩΤΕΡΟΝ ΚΑΙ ΣΠΟΥΔΑΙΟΤΕΡΟΝ ΠΟΙΗΣΙΣ ΙΣΤΟΡΙΑΣ ΕΣΤΙΝ; In Aristotelis Poeticorum libellum adnotatiuncula * IULIUS DOMAŃSKI / Varsovia / Ea, quae in nono Aristotelis Poeticorum capite de poesi, philosophica sua vi atque natura historiam superante, scripta leguntur, quatenus cum universa Philosophi tum de rerum natura tum de cognitione cohaereant doctrina, quamquam pluribus et vetustioribus et recentissimis abunde explicatur commentationibus 1, nondum tamen, nisi quid me forte fallit, usquequaque liquet. Quodsi res haec ita sese habet, in animo est quaedam in medium proferre, quae nuper in ea, quae Aristoteles non de poesi, sed de historia senserit, inquirenti ultro sese mihi obtulerunt. Ac primum quidem, despecta exteriore illa inter poetica metra et prosam orationem intercedente differentia (prosae autem orationis exemplum Herodoti esse opus iam hic operae pretium est animadvertere), propterea poesis ab Aristotele historiae opponitur, quod haec de rebus, quae reapse gestae sunt, narrat, illa de talibus, qualia fieri potuerint secundum verisimile vel secundum necessitatem (1451 a 36 38: οὐ τὸ τὰ γενόμενα * Primum typis impressa est in Pirożyński 1994: Eis fere contentus, quae, cum haec scriberem, praesto inspicere licuit, ad paucissima et hic et infra relego. Cf. Düring 1966: 162; Weil 1960: ; Aristoteles 1974: XVII XIX. Quibus addere velim etiam Ingarden 1961: et (magni sane pretii commentationem, cum de imitationis vi atque natura tum de ratione mutua inter poesim et historiam intercedente tractantem, de qua mihi, dum haec scribebam, etiamtum ignota Iacobus Sdislaus Lichański certiorem me fecit, quod grato recordor animo: si quis utramque commentationem, Ingardenianam scilicet et meam, inspiciet, in quo eae conveniant in quoque discrepent facile videbit).
2 76 Iulius DomańskI / Varsovia / λέγειν, τοῦτο ποιητοῦ ἔργον ἐστίν b 4 5: τούτῳ διαφέρει [sc. ἱστορικὸς ποιητοῦ], τῷ τὸν μὲν τὰ γενόμενα λέγειν, τὸν δὲ οἷα ἂν γένοιτο). Deinde, postquam magis philosophicam severioremque sive potius (ut equidem puto) diligentiorem poesi quam historiae asseruit indolem (1451 b 5 6: διὸ καὶ φιλοσοφώτερον καὶ σπουδαιότερον ποίησις ἱστορίας), quasi idem quod prius, sed aliter dicens, addit poesim potius de universalibus loqui, de singularibus vero historiam (6 7: ἡ μὲν γὰρ ποίησις μᾶλλον τὰ καθόλου, ἡ δ ἱστορία τὰ καθ ἕκαστον λέγει). Hanc ipsam denique explicat differentiam, dum quidnam sit in universum, quidnam singillatim rem narrare, propius definit (8 11: ἔστιν δὲ καθόλου μέν, τῷ ποίῳ τὰ ποῖα ἄττα συμβαίνει λέγειν ἢ πράττειν κατὰ τὸ εἰκὸς ἢ τὸ ἀναγκαῖον, οὗ στοχάζεται ἡ ποίησις ὀνόματα ἐπιτιθεμένη τὸ δὲ καθ ἕκαστον, τί Αλκιβιάδης ἔπραξεν ἢ τί ἔπαθεν). Haec autem omnia quasi ἐν παρενθέσει adnotat praemissis in octavo libelli capite non ita paucis de praecipua quadam fabulae, id est narrationis poeticae (τοῦ μύθου), virtute verbis, nempe de narrationis illius unitate, de qua etiam in sequentibus capitibus inde a decimo in tragoediae inquirens naturam multa facit verba. Quam unitatem in heroico poemate non tum haberi asserit, si de uno quodam heroe narretur, verum tum demum, si ne de uno quidem, quaecumque ille egerit vel quaecumque ipsi acciderint, singillatim dicantur, sed si factorum accidentiumque delectus in narrando ita factus sit, ut fortiore quodam inter se cohaerentia nexu unum quoddam efficere videantur. Eiusmodi autem in narrando unitatem atque cohaerentiam cui utrumque Homeri poema, ceteroqui rerum peractarum ubertate non carens, diserto in Poeticis est exemplo, cum cyclici illi Homeri imitatores omni in narrando rerum unitate destituti videantur prudenti cuidam rerum ipsarum narrandarum deberi semper putat delectui, quo fiat, ut non ita omnino narrentur res illae, sicut sese habuerint, sed ita potius, sicut sese habere potuerint, immo et debuerint, et hanc demum ob causam intimo quodam illae inter se adeo in narrando cohaereant nexu, ut ne una quidem privari narratio possit particula, quin tota disturbetur dissolvaturque. De hac vero unitate, itidem Homericae narrationis illustrata exemplo, cum in vicesimo tertio et vicesimo quarto etiam libelli capitibus denuo verba fiunt, denuo tum quoque comparatur poesis historiae illiusque una atque secum usquequaque cohaerens narratio discordanti huius multiplicique atque omnia, quaecumque facta sunt aut acciderunt, continenti opponitur narrationi (1459 a 21 24: [ ] μὴ ὁμοίας ἱστορίαις τὰς συνθέσεις εἶναι, ἐν αἷς ἀνάγκη οὐχὶ μιᾶς πράξεως ποιεῖσθαι δήλωσιν ἀλλ ἑνὸς χρόνου, ὅσα ἐν τούτῳ συνέβη περὶ ἕνα ἢ πλείους, ὧν ἕκαστον ὡς ἔτυχεν ἔχει πρὸς ἄλληλα). Quae omnia et ipsa per se satis clara sunt, sicut quidem ab Aristotele exponuntur, et ab Aristotelici libelli commentatoribus, coaetaneis nostris praecipue 2, affatim sunt explicata, ut quidnam imitatio ipsa sit, in qua Aristoteles, Platonem magistrum secutus idemque ab eo dissentiens, omnem artem consistere putabat, vel in primis pateat. Neque enim servilis cuiusdam visa est Aristoteli naturae illa artificialis imitatio aut rudis quaedam rerum naturae reproductio artis esse opus, id quod Plato fere existimasse videtur 3, sed potius 2 Cf. ex. gr. Aristoteles 1974: Cf. etiam Idem 1980: et Idem 1988: Aristoteles 1974: XIV, Idem 1980: 18 22, Idem 1988:
3 ΔΙΑ ΤΙ ΦΙΛΟΣΟΦΩΤΕΡΟΝ ΚΑΙ ΣΠΟΥΔΑΙΟΤΕΡΟΝ ΠΟΙΗΣΙΣ ΙΣΤΟΡΙΑΣ ΕΣΤΙΝ 77 immutatio quaedam naturalium rerum imitandarum earumque creatrix, ut ita dicam, refectio. Quod quidem ipso quoque τῆς ποιήσεως et τοῦ ποιεῖν vocabulorum confirmatur sensu, quo illa ab Aristotele non solum in Poeticis, sed alibi etiam tum adhibentur tum explicantur quoque 4. Nihil aliud enim Aristoteli ars est nisi ratio quaedam efficiendorum fabricandorumque (factibilia nuncupaverunt posteriores 5 ), quae autem arte effecta aut fabricata fiunt, non nisi immutatione quadam atque transformatione eorum fieri putat, ex quibus efficiuntur; unde fieri autumat, ut quodcumque arte eficiatur, simile simul et dissimile fiat necesse sit primitivae illi materiae, ex qua sit effectum. Ipsa autem illa immutatio cum in materiae qualicumque formatione, tum vero in superfluorum abiectione consistere Aristoteli videtur. Quo itaque modo sculptor rudi utitur materia, ut hominis vel rei cuiusvis naturalis imitatione oriatur imago, eodem fere universam factorum eorumque quae acciderunt poeta quoque ipsi usurpare videtur materiam, si modo unam sibique ipsi congruentem in ipso est facere narrationem 6. Quae cum, ut dixi, satis superque ab Aristotelis Poeticorum commentaribus sint illustrata, nihil iam restat, nisi ut in unum hoc inquiratur, quare idem, quod poeta assequitur, historicus assequi non posse Aristoteli visus sit. Ad quam quaestionem solvendam accedenti tria haec mihi erunt discutienda. Primum ratio quaedam mutua, quae inter Aristotelicas τῆς ποιήσεως et historiae intercedat notiones, nondum satis ex eis, quae relata sunt, manifesta; tum eorum, de quibus historicus narrare consuevit, quaenam sit secundum Aristotelis philosophiam natura; postremo principium quoddam e philosophia sumptum, quo Herodotus in historia sua scribenda duci videtur, cum generalissimo quodam philosophandi principio Aristoteli proprio collatum. Haec tria tamen non pro certo quicquam asseverantis aut demonstrantis, sed coniectantis potius et opinantis more tractabo, siquidem tantum abest ut ab ipso Aristotele explicentur, ut pleraque ne significentur quidem, si quae autem quodammodo significentur, longe alio spectare videantur quam ad quaestionem, quam nobis proponimus, solvendam. Ac primum quidem propterea, opinor, idem quod poeta historicus facere non posse Aristoteli videbatur, quod ne ipsum quidem illud, facere quicquam, hoc est ποιεῖν eo sensu usurpatum, quem supra propius definire conati sumus, historici esse posse existimabat. Hunc autem sensum ipsa ceteroquin historiae et historici fatentur nomina, ab ἱστορεῖν vocabulo derivata, primitus nihil aliud fere significante quam spectare et sciscitare, quaerere et rimari, deinde vero etiam ea, quae spectando rimando quaeren 4 Vocabuli sensus, de quo agimus, generatim in lingua Graeca abunde illustratur exemplis in quovis uberiore lexico Graeco cum recentiore tum vetustiore etiam allatis; cf. ex. gr. Pape s.v., et Liddel, Scott s. v. Quoad Aristotelicum sensum speciatim, inspicias velim Eth. Nic. VI 4, 1140 a 1 sqq et Magn. Mor. I 35, 1197 a 3 sqq; cf. etiam Domański 1986: Celebrem apud scholasticos medii aevi in mente habeo definitionem illam: ars est recta ratio factibilium, quae ceteroquin ad ipsum Aristotelem fontem recurrit, cf. Eth. Nic. VI 4, 1140 a 9 10: ταὐτὸν ἂν εἴη τέχνη καὶ ἕξις μετὰ λόγου ἀληθοῦς. 6 Cf. Poet. 9, 1451 b 28 33, ubi ea, quae reapse gesta sunt, pari modo atque illa a poeta inventa excogitataque imitatione exprimi posse significatur: κἂν ἄρα συμβῇ γενόμενα ποιεῖν, οὐθὲν ἧττον ποιητής ἐστι. Quoad similitudinem, quae inter poetam et sculptorem intercedit, cf. Metaphysicorum libri septimi capita 8 9; cf. etiam Aristoteles 1974: XIV.
4 78 Iulius DomańskI / Varsovia / do sciscitando perceperit quis, singillatim et, si ita dici potest, oculatim referre 7. Quam vocabulorum horum vim tam diversam et minime Aristotelem latuisse et tum praecipue animo eius obversatam fuisse, cum de discordante inter se poesis et historiae natura in Poeticis semel et iterum dissereret, equidem cum Poeticorum commentatoribus libens accipio 8. Quod si ita est, non video, quid prohibeat quin illud etiam accipiamus, nihil sane cum artificio, immo ipso cum faciendo, cum τῷ ποιεῖν ergo Aristotelicum illum sensum prae se ferente, commune habere Aristoteli visam esse historicam narrationem, sin autem nihil cum faciendo id est fingendo formandoque commune habebat, nullo pacto eis, quae τῆς πρακτικῆς φιλοσοφίας occuparent campum, adnumerari potuisse historiam, si modo in philosophicis omnino numerari potuisset disciplinis 9. Certe nusquam ab Aristotele disciplinis illis adnumeratur praeter eum Poeticorum locum, de quo nunc agimus, in quo tamen vix digna aestimatur quae cum philosophia comparetur. Quidnam igitur causae fuisse putemus, cur e vastissimo philosophiae campo ab Aristotele quodammodo tacite exclusa sit? Nihil aliud in causa fuisse videtur, quare illinc exclusa sit historia, quam ipsa cum humanorum in universum tum praecipue earum rerum ab hominibus gestarum, quae ab historicis inprimis narrari solent, peculiaris quaedam natura. Quas res cum in constantibus stabilibusque et hac ipsa ratione universalibus etiam, dum geruntur, nullo pacto ponendas intellegeret, sed ad ea potius una cum ipsis gerentibus adnumerandas esse, quae ipse τὰ ἐνδεχόμενα ἄλλως ἔχειν, immo τὰ ἐνδεχόμενα καὶ εἶναι καὶ μὴ εἶναι nuncupabat, postquam vero iam gestae sunt, suam inconstantiam instabilitatemque miro quodam modo ita constabilire solitas, ut nullo iam pacto mutari stabilitas illa posset, non ignoraret 10, consequens erat, ut hoc quoque pro rato acciperet, eodem illas, quo reapse gestae essent et quo a historicis, hoc est spectantibus, et spectarentur et narrarentur, spectatas et narratas modo neque mente concipi recte posse, sicut stabilia illa constantiaque atque universalia concipiuntur, neque tanto legentes afficere posse gaudio, quanto eos philosophica stabilium constantium universalium afficit speculatio. Haud aliter ergo ipsis quoque rebus reapse gestis delectari legentes posse putabat, nisi si instar inventorum illorum atque a poeta excogitatorum τῆς ποιήσεως subicerentur legi, rudem indigestamque propter singularitatem suam fortuitorum factorum humanorum materiam quasi quandam malam texturam ita retexentis, ut contra factorum illorum veritatem superflua quaeque abicerentur, disparata coaptarentur, adunarentur diversa. Hoc autem philosophico et quidem ex ea potissimum philosophiae parte deducto, quam nos metaphysicam, ipse τὴν πρώτην φιλοσοφίαν sive τὴν θεολογικήν appellabat, 7 Quem vocabulorum sensum in universum quodvis lexicon Graecum uberrimis illustrat exemplis; Aristoteli vero proprium in Bonitzii invenies indice (Aristotelis Opera omnia. ed. I. Bekker, vol. V, p. 348 a 60 et b 2 33). Cf. etiam Weil 1960: Aristoteles 1980: 222. Cf. Düring 1966: 422 (n. 135). 9 Quod in Rhet. I 4, 1360 a 37 sqq. historiae cognitio politicae utilis esse dicitur scientiae, id sane ita dicitur, ut manifestum sit historiam adminiculantibus philosophiam practicam adnumerari, ipsi philosophiae politicae non item. 10 Cf. Domański 1986:
5 ΔΙΑ ΤΙ ΦΙΛΟΣΟΦΩΤΕΡΟΝ ΚΑΙ ΣΠΟΥΔΑΙΟΤΕΡΟΝ ΠΟΙΗΣΙΣ ΙΣΤΟΡΙΑΣ ΕΣΤΙΝ 79 non ideo Aristoteles in historia aestimanda usus esse videtur criterio, quod ea iudicandi ratione duceretur, quam hodie aprioristicam nuncupares, sed propterea potius, quia in irritum redactum esse aestimabat permagnum Herodoti laborem, eo videlicet consilio a historiographiae Graecae patre illo susceptum, ut unam quandam simplicemque ostenderet rationem, qua res tum ab hominibus singulis tum a populis quoque geri putabat. Id videlicet egit Herodotus, ut divina quadam atque sapienti res illas regi iustitia demonstraret, iustitiam autem ipsam, id quod iam dudum perspectum est 11, sicut λόγον quendam mente concepit eumque, praedecessorum suorum, praesertim vero Hecataei, meris sese opponens narratiunculis, ad veterum philosophorum sive potius, ut ipsi interdum sese appellare solebant, physiologorum, id est naturae scrutatorum, conformavit doctrinas, Heracliti imprimis, cui ego Anaximandrum quoque libens adicio. Iustitiam enim illam, divinae cuidam providentiae debitam, qua res ab homnibus gestas regi autumabat, non solum quasi quadam contrariorum harmonia sive aequilibrio constare coniciebat, quo omnis in rebus gerendis tolleretur excessus (VII 10: Φιλέει γὰρ ὁ θεὸς τὰ ὑπερέχοντα πάντα κολούειν), sed et excessum illum, in quem res prorumperent, aboleri et rerum aequilibrium quoque, divina providentia iustitiaque restitui solitum, ad instar eorum, quae in materialum rerum natura fiunt, imaginabatur, quidnam aliud secutus nisi Heracliteam illam ἐκ τῶν διαφερόντων ortam καλλίστην ἁρμονίαν (cf. Heracliti frgm. B 8 DK) et Anaximandri simul illam δίκην καὶ τίσιν, quam sibi mutuo reddunt elementa (cf. Anaximandri frgm. B 1 DK) 12? Quod si ita est, idem ad res ab hominibus gestas explicandas transtulisse videtur Herodotus principium, quo naturam regi et Anaximander Milesius et Heraclitus Ephesius asseverabant et quod Anaximander poenae et vindictae propius difinivit nominibus, a rebus humanis ad res naturae appellandas translatis, prope eisdem videlicet, quibus Herodotus postea rerum humanarum gerendarum descripsit principium. Si quis autem quaeret, quare eiusmodi λόγος ad res gestas explicandas a Herodoto adhibitus Aristoteli non placuerit, ego ad generalisimam quandam philosophandi rationem Aristoteli propriam et a priscorum philosophorum ratione toto caelo differentem provocabo. Neque enim unam quandam eandemque unicam eorum, quae stabilia constantiaque vere perpetuoque sunt, et eorum, quae, utpote instabilia fortuitaque, esse et non esse possunt, ἀρχήν illam sive principium vetustissimorum philosophorum admittebat neque unam eandemque utrorumque cognoscendorum explicandorumque rationem. Immo contra philosophorum illorum morem, quos recte monistas recentiore Latinitatique insueto nuncupares nomine, cum in eis, quae aliter esse non possunt, duo quaedam distinxit genera caelestium alterum, divinius illud quidem neque casui ulli aut fortunae subiectum, alterum terrestrium quadamtenus fortuitorum 13 tum vero peculiare quoddam humanarum rerum libertate insignium ab utroque illo rerum natu 11 Cochrane 1957: (praesertim vero pp ). 12 Herodotum Anaximandri vestigia pressisse animadvertit iam ante sexaginta hos annos Sinko 1932: Eandem Aristoteli visa esse servare naturam quae gesta sunt atque quae geruntur, inde conicio, quod, cum 1451 a 36 τὰ γενόμενα occurrant, mox idem prorsus signifiantia habemus τὰ γενόμενα (1451 b 29, 34: γενόμενα ποιεῖν, i. e. quae facta iam sive gesta iam sunt, poetico more modoque imitari, et ibidem 30 33: τῶν
6 80 Iulius DomańskI / Varsovia / ralium genere segregavit genus, post monistas illos vetustissimos et posteriores dualistas (velunt erant Democritus altera et Plato altera ex parte) verus sane pluralismi (iterum subbarbaro nomine mihi nuncupandi, aliud enim non invenio) ac praecipuus sane antistes. Accedit, quod res illae humanae nulla omnino divina providentia regi Aristoteli videbantur, siquidem nullam prorsus suo illi πρώτω κινοῦντι attribuit. Quae omnia cum ita essent, fieri utique potuit, ut neque illam a Milesio Anaximandro naturae adscriptam τίσεως et δίκης legem neque Heracliteam contrariorum harmoniam a Herodoto pro rerum a hominibus gestarum ratione usurpatam recte ab ipso usurpatam esse iudicaverit, immo nullum omnino in rebus humanis, sicuti quidem ipsae ex se fiunt, certum esse posse principium, necessitati videlicet stabilitatique cuidam immotae subiectum, acceperit neque aliter in iis, sicut ipsae ex se fiunt, narrandis principium eiusmodi adhiberi posse autumatus sit, nisi si per poeticam artem, quam non speculativae, sed practicae et productivae sive potius creatrici assignavit philosophiae, immutarentur et ad eorum, quae aliter esse non possunt, necessitati constantiaeque subiectam rationem quodammodo a poeta revocarentur. Etenim, opinor, ita demum res humanae eam induere posse speciem Aristoteli videbantur, qua divinis naturae rebus quodammodo redderentur similes ideoque gaudio etiam afficere possent mentem humanam, non nisi eis, quae οὐκ ἐνδεχόμενα sunt ἄλλως ἔχειν, recte cognitis contentam. Sic mihi quidem reficienda atque restituenda videtur esse via, quae Aristotelem ad illam magis philosophicam magisque diligentem poesis quam historiae naturam in Poeticorum libello asserendam perduxit. Quam viam si coniectantis opinantisque potius quam quicquam pro certo asseverantis more quadamtenus illustrare contigit, satis ad tempus videor fecisse. γὰρ γενομένων ἔνια οὐδὲν κωλύει τοιαῦτα εἶναι οἷα ἂν εἰκὸς γενέσθαι καὶ δυνατὰ γενέσθαι, καθ ὃ ἐκεῖνος αὐτῶν ποιητής ἐστιν).
7 ΔΙΑ ΤΙ ΦΙΛΟΣΟΦΩΤΕΡΟΝ ΚΑΙ ΣΠΟΥΔΑΙΟΤΕΡΟΝ ΠΟΙΗΣΙΣ ΙΣΤΟΡΙΑΣ ΕΣΤΙΝ 81 CONSPECTUS LIBRORUM Aristoteles, 1974, Dell arte poetica, ed. C. Gallavotti, Milano. Aristoteles, 1980, La poétique, ed. R. Dupont-Roc et J. Lallot, Paris. Aristoteles, 1988, Arystoteles. Retoryka, Poetyka, transl., H. Podbielski, Warszawa. Cochrane, C.N., 1957, Christianity and Classical Culture. A Study of Thought and Action from Augustus to Augustine, New York. Croix, G. E. M., 1992, Aristotle on History and Poetry (Poetics 9, 1451a36 b11), in: A. O. Rorty (ed.), Essays on Aristotle s Poetics, Princeton, pp Domański, J., 1986, Przygodność, zmienność, wolność. Glosa do Etyki nikomachejskiej Arystotelesa, Przegląd Tomistyczny 2, pp Düring, I., 1966, Aristoteles. Darstellung und Interpretation seines Denkens, Heidelberg. Gastaldi, S., 1973, Poesia e historia nella Poetica aristotelica, Rediconti dell Istituto Lombardo di Scienze e Lettere 107, pp Ingarden, R., 1961, A Marginal Commentary on Aristotle s Poetics, New York. Ingarden, R., 1966, Uwagi na marginesie Poetyki Arystotelesa, in: Idem, Studia z estetyki, t. I, Warszawa, pp Liddel, H.C., Scott, R., 1953, A Greek-English Lexicon, Oxford. Pape, W., 1888, Griechisch-deutsches Handwörterbuch, Braunschweig. Pirożyński, J. (ed.), 1994, Beiträge der polnischen Stipendiaten der Herzog August Bibliothek zur Philosophie, Geschichte und Philologie, Kraków. Sinko, T., 1932, Literatura grecka, t.1, Kraków. Weil, R., 1960, Aristote et l histoire. Essai sur la Politique, Paris. IULIUS DOMAŃSKI / Varsovia / Why Is Poetry More Philosophical Than History? Some Remarks On Aristotle s Poetics ABSTRACT Aristotle s statement that in terms of philosophy poetry is superior to history can be understood better, when analysed in the context of the Stagirite s epistemology, ontology, and eudaimonic ethics. Both poetry and history deal with numerous contingent and chaotic events, but while history is only reconstructive, poetry reworks its matter more thoroughly. History attempts to recount all events and does it in accord with their contingent and chaotic nature, whereas poetry implies certain choices. By doing so, it introduces uniformity and coherence thus providing a different ontic status than the one that reigned originally. Consequently, the cognitive result of poetry can be compared to the beatific value of conceptual knowledge in philosophy. KEYWORDS Aristotle, poetry, rhetoric, history, philosophy
ΛΑΤΙΝΙΚΑ. Ενότητα 1: Λατινικά 1. Πρωτ. Στυλιανός Χατζηγρηγορίου Δρ. Φιλολογίας Τμήμα Ιερατικών Σπουδών
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Ενότητα 1: Λατινικά 1 Πρωτ. Στυλιανός Χατζηγρηγορίου Δρ. Φιλολογίας Τμήμα Ιερατικών Σπουδών Άδειες Χρήσης Το παρόν εκπαιδευτικό υλικό υπόκειται σε άδειες χρήσης Creative Commons. Για εκπαιδευτικό
Διαβάστε περισσότεραΜΑΘΗΜΑ / ΤΑΞΗ : ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ
ΜΑΘΗΜΑ / ΤΑΞΗ : ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Α. Κείμενο: Sulla, occupata urbe, senatum armatus coegerat ut G. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. Cuius voluntati nemo obviam ire audebat; solus Quintus Mucius
Διαβάστε περισσότεραΠούλιος Κ. - Καλαϊτζίδου Φ. 1. ΑΙΤΙΟΛΟΓΙΚΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ 2. ΤΕΛΙΚΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ. cum(αιτιολογικός)
1. ΑΙΤΙΟΛΟΓΙΚΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ Εισάγονται: quod-quia-quoniam cum(αιτιολογικός) Eκφέρονται: α. Με οριστική όταν η αιτιολογία είναι αντικειμενικά αποδεκτή. β. Με υποτακτική: όταν η αιτιολογία είναι υποκειμενική.(τηρείται
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ. Ενότητα 2: Λατινικά 2. Πρωτ. Στυλιανός Χατζηγρηγορίου Δρ. Φιλολογίας Τμήμα Ιερατικών Σπουδών
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Ενότητα 2: Λατινικά 2 Πρωτ. Στυλιανός Χατζηγρηγορίου Δρ. Φιλολογίας Τμήμα Ιερατικών Σπουδών Άδειες Χρήσης Το παρόν εκπαιδευτικό υλικό υπόκειται σε άδειες χρήσης Creative Commons. Για εκπαιδευτικό
Διαβάστε περισσότεραΓλυφάδα 09/12/2017. Μάθημα : ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΜΑΤΑ
1 Γλυφάδα 09/12/2017 Μάθημα : ΛΑΤΙΝΙΚΑ Καθηγήτρια: Ονοματεπώνυμο: ΘΕΜΑΤΑ Χρόνος: 3 ΩΡΕΣ Τάξη: Γ12 Κείμενα 1. Tum Ennius indignatus quod Nasica tam aperte mentiebatur : «Quid?» inquit «Ego non cognosco
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ. (Κειμ.21-27) Α ΚΕΙΜΕΝΟ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ (Κειμ.21-27) Α ΚΕΙΜΕΝΟ Α1. Να μεταφράσετε στην κόλλα σας τα αποσπάσματα Β, Γ και Δ. Α.Brenno duce Galli, apud Aliam flumen deletis legionibus Romanorum, everterunt
Διαβάστε περισσότεραΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΗ ΥΛΗ ΟΙ ΑΝΤΩΝΥΜΙΕΣ ΣΗΜΕΙΩΣΕΙΣ. Οι αντωνυμίες
ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΗ ΥΛΗ ΟΙ ΑΝΤΩΝΥΜΙΕΣ ΣΗΜΕΙΩΣΕΙΣ Οι αντωνυμίες Η Λατινική διαθέτει τις εξής κατηγορίες αντωνυμιών: 1. προσωπικές (pronomina personalia), 2. κτητικές (pronomina possessiva), 3. δεικτικές (pronomina
Διαβάστε περισσότεραΜονάδες 40. Β. Παρατηρήσεις
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ ΑΠΟΛΥΤΗΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΤΕΤΑΡΤΗ 27 ΜΑÏΟΥ 2009 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ: ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4) Α. Να μεταφράσετε στο τετράδιό
Διαβάστε περισσότερα65 B Cope (1877)
14 11 1 6 B3 1 ( ) 2 Η ῥητορική ἐστιν ἀντίστροϕος τῇ διαλεκτικῇ ἀμϕότεραι γὰρ περὶ τοιούτων τινῶν εἰσιν, 1 ἃ κοινὰ τρόπον τινὰ ἁπάντων ἐστὶ γνωρίζειν, 2 καὶ οὐδεμιᾶς ἐπιστήμης ἀϕωρισμένης 1 Cope (1877)
Διαβάστε περισσότεραNon Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam. dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem, proinde
Α. Να μεταφράςετε τα παρακάτω αποςπάςματα : Non Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquaris,
Διαβάστε περισσότεραΑΡΧΗ 1ης ΣΕΛΙΔΑΣ ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ : ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΤΑΞΗ / ΤΜΗΜΑ : Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ ΠΕΡΙΟΔΟΥ : ΜΑΪΟΥ 2017 ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: 5
ΑΡΧΗ 1ης ΣΕΛΙΔΑΣ ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ : ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΤΑΞΗ / ΤΜΗΜΑ : Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ ΠΕΡΙΟΔΟΥ : ΜΑΪΟΥ 2017 ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: 5 Hannibal, dux Carthaginiensis, VI et XX annos natus, omnes gentes Hispaniae bello
Διαβάστε περισσότεραΤΕΤΡΑΚΤΥΣ ΦΡΟΝΤΙΣΤΗΡΙΟ ΜΕΣΗΣ ΕΚΠΑΙΔΕΥΣΗΣ Αμυραδάκη 20, Νίκαια ( ) ΤΑΞΗ...Γ ΛΥΚΕΙΟΥ... ΜΑΘΗΜΑ...ΛΑΤΙΝΙΚΑ...
ΤΑΞΗ...Γ ΛΥΚΕΙΟΥ... ΝΟΕΜΒΡΙΟΣ 2013 Α] Να μεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσματα: Huic Arria funus ita parāvit, ut ignorarētur a marīto; quin immo cum illa cubiculum marīti intraverat, vivere filium simulābat,
Διαβάστε περισσότεραΑΣΚΗΣΕΙΣ ΣΥΝΤΑΚΤΙΚΟΥ ΜΑΘΗΜΑ 24
ΑΣΚΗΣΕΙΣ ΣΥΝΤΑΚΤΙΚΟΥ ΜΑΘΗΜΑ 24 Cum P. Cornēlius Nasīca ad Ennium poētam venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset eum domi non esse, Nasīca sensit illam domini iussu id dixisse et illum
Διαβάστε περισσότεραΙ ΑΓ Ω Ν Ι Σ Μ Α ΛΑΤΙΝΙΚΑ *** Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ
Ι ΑΓ Ω Ν Ι Σ Μ Α ΛΑΤΙΝΙΚΑ *** Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ [Α] ΚΕΙΜΕΝΟ Tum Camillus, qui diu apud Ardeam in exilio fuerat propter Veientanam praedam non aequo iure divisam absens dictator est factus;
Διαβάστε περισσότεραΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΕΣ ΑΣΚΗΣΕΙΣ ΛΑΤΙΝΙΚΩΝ
ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΕΣ ΑΣΚΗΣΕΙΣ ΛΑΤΙΝΙΚΩΝ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΕΠΙΜΕΛΕΙΑ: ΔΙΟΝ. ΚΑΡΒΕΛΑ ΚΕΙΜΕΝΟ 41 1. his, abhinc multis annis: Nα γραφούν οι ισοδύναμες μορφές. 2. coluisse: Να συνταχθεί αναλυτικά το απαρέμφατο. 3. proinde
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ. Α. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα:
ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ Α. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est. Nescio enim quis
Διαβάστε περισσότεραΠαρατηρήσεις. Μονάδες 40
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ ΠΑΝΕΛΛΗΝΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΑΡΑΣΚΕΥΗ 1 ΙΟΥΝΙΟΥ 2012 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ: ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4) Α1. Να μεταφράσετε
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ' ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ 2006 ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ. Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσµατα:
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ' ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ 2006 ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσµατα: Tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est.
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Α. Να µεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσµατα: solus Quintus Mucius Scaevola augur de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. Quin etiam cum Sulla minitans ei
Διαβάστε περισσότεραΦάσµα Group προπαρασκευή για Α.Ε.Ι. & Τ.Ε.Ι.
σύγχρονο Φάσµα Group προπαρασκευή για Α.Ε.Ι. & Τ.Ε.Ι. Γραβιάς 85 ΚΗΠΟΥΠΟΛΗ 210 50 51 557 210 50 56 296 25ης Μαρτίου 111 ΠΕΤΡΟΥΠΟΛΗ 210 50 20 990 210 50 27 990 25ης Μαρτίου 74 ΠΕΤΡΟΥΠΟΛΗ 210 50 50 658 210
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ, ΚΕΙΜΕΝΑ 28-35 Α.ΚΕΙΜΕΝΟ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ, ΚΕΙΜΕΝΑ 28-35 Α.ΚΕΙΜΕΝΟ 1.Tu hominem investiga, quaeso, summaque diligentia vel Romam mitte vel Epheso rediens tecum deduc. Noli spectare quanti homo sit. Parvi enim preti est, qui
Διαβάστε περισσότεραΚικέρων (106-43 π.χ.)
Κικέρων (106-43 π.χ.) Α. Βίος: Ο Κικέρων γεννήθηκε το 106 στο Arpinum. Αν και homo novus, διέτρεξε τα αξιώματα με τη μεγαλύτερη δυνατή ταχύτητα, με κορυφαία κατάληξη την υπατεία του έτους 63 (εξουδετέρωση
Διαβάστε περισσότεραΑΡΧΗ 1ης ΣΕΛΙΔΑΣ ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ :ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΤΑΞΗ / ΤΜΗΜΑ : Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ ΠΕΡΙΟΔΟΥ : ΜΑΡΤΙΟΥ 2019 ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: 5
ΑΡΧΗ 1ης ΣΕΛΙΔΑΣ ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ :ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΤΑΞΗ / ΤΜΗΜΑ : Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ ΠΕΡΙΟΔΟΥ : ΜΑΡΤΙΟΥ 2019 ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: 5 Existimāvit ad se venīre hominem ingentis magnitudinis et facie squalidā, similem
Διαβάστε περισσότεραΥΠΟΥΡΓΕΙΟ ΠΑΙΔΕΙΑΣ ΚΑΙ ΠΟΛΙΤΙΣΜΟΥ ΔΙΕΥΘΥΝΣΗ ΑΝΩΤΕΡΗΣ ΚΑΙ ΑΝΩΤΑΤΗΣ ΕΚΠΑΙΔΕΥΣΗΣ ΥΠΗΡΕΣΙΑ ΕΞΕΤΑΣΕΩΝ ΠΑΓΚΥΠΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ 2007
ΥΠΟΥΡΓΕΙΟ ΠΑΙΔΕΙΑΣ ΚΑΙ ΠΟΛΙΤΙΣΜΟΥ ΔΙΕΥΘΥΝΣΗ ΑΝΩΤΕΡΗΣ ΚΑΙ ΑΝΩΤΑΤΗΣ ΕΚΠΑΙΔΕΥΣΗΣ ΥΠΗΡΕΣΙΑ ΕΞΕΤΑΣΕΩΝ ΠΑΓΚΥΠΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ 2007 Μάθημα: Λατινικά Ημερομηνία : Πέμπτη, 7 Ιουνίου 2007 Ώρα εξέτασης:11:00 13:00
Διαβάστε περισσότεραΔιαγώνισμα στα Λατινικά Γ Λυκείου
Διαγώνισμα στα Λατινικά Γ Λυκείου Κείμενα 21 ο 27 ο Ονοματεπώνυμο: Ημερομηνία: Τμήμα: Κείμενα: Deinde, cum lacrimae suae, diu cohibitae, vincerent prorumperentque egrediebātur; tum se dolōri dabat et paulo
Διαβάστε περισσότεραΠΑΝΕΛΛΗΝΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ
ΠΑΝΕΛΛΗΝΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Α1. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Tu hominem investiga, quaeso, summaque
Διαβάστε περισσότεραΕΘΝΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ 2012 ΑΠΑΝΤΗΣΕΙΣ ΩΘΗΣΗ 1
ΑΠΑΝΤΗΣΕΙΣ 1 Παρασκευή, 01 Ιουνίου 2012 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ A1. ΚΕΙΜΕΝΟ Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Tu hominem investiga, quaeso, summaque diligentia vel
Διαβάστε περισσότεραAΙΤΙΟΛΟΓΙΚΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ
AΙΤΙΟΛΟΓΙΚΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ ΕΙΔΟΣ ΕΙΣΑΓΩΓΗ EKΦΟΡΑ ΧΡΗΣΗ Είναι προτάσεις επιρρηματικές που δηλώνουν την αιτία του περιεχομένου μιας άλλης πρότασης, συνήθως της κύριας. Εξαρτώνται από ρήματα ή εκφράσεις ψυχικού
Διαβάστε περισσότεραΑΠΟΛΥΤΗΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΣΑΒΒΑΤΟ 9 ΙΟΥΝΙΟΥ 2001 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ: ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4)
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ ΑΠΟΛΥΤΗΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Σ ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΣΑΒΒΑΤΟ 9 ΙΟΥΝΙΟΥ 2001 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ: ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4) Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας το παρακάτω
Διαβάστε περισσότεραΑ. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα:
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ ΑΠΟΛΥΤΗΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΣΑΒΒΑΤΟ 3 ΙΟΥΝΙΟΥ 2006 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ: ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4) Α. Να μεταφράσετε στο τετράδιό
Διαβάστε περισσότεραVim hostium cavere debetis; hostes enim de collibus advolare solent et caedem militum perpetrare possunt».
Ε Ε Ε VII XV XXI - XLII.. Vim hostium cavere debetis; hostes enim de collibus advolare solent et caedem militum perpetrare possunt». Cum civitas bellum gerit, magistratus creantur cum vitae necisque potestate.
Διαβάστε περισσότεραΠαρατηρήσεις. Μονάδες 40
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ ΠΑΝΕΛΛΗΝΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΑΡΑΣΚΕΥΗ 1 ΙΟΥΝΙΟΥ 2012 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ: ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4) Α1. Να μεταφράσετε
Διαβάστε περισσότεραΤΕΛΟΣ 1ΗΣ ΑΠΟ 3 ΣΕΛΙ ΕΣ
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ ΠΑΛΑΙΟ ΣΥΣΤΗΜΑ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΔΕΥΤΕΡΑ 30 ΜΑΪΟΥ 2016 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ (ΠΑΛΑΙΟ ΣΥΣΤΗΜΑ) ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ 2007 ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ 2007 ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσµατα: Tum Pacuvius dixit sonora quidem esse et grandia quae scripsisset, sed videri tamen
Διαβάστε περισσότεραΣάββατο, 3 Ιουνίου 2006 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ
Σάββατο, 3 Ιουνίου 2006 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ A ΚΕΙΙΜΕΝΟ Tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est. Nescio enim quis possit diligere eum, quem
Διαβάστε περισσότεραΟΜΟΣΠΟΝΔΙΑ ΕΚΠΑΙΔΕΥΤΙΚΩΝ ΦΡΟΝΤΙΣΤΩΝ ΕΛΛΑΔΟΣ (Ο.Ε.Φ.Ε.) ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΑ ΘΕΜΑΤΑ ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΑ ΘΕΜΑΤΑ 2019 Β ΦΑΣΗ
ΤΑΞΗ: Γ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΡΟΣΑΝΑΤΟΛΙΣΜΟΣ: ΑΝΘΡΩΠΙΣΤΙΚΩΝ ΣΠΟΥΔΩΝ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ Ημερομηνία: Σάββατο 20 Απριλίου 2019 Διάρκεια Εξέτασης: 3 ώρες ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ ΚΕΙΜΕΝΑ Milites his verbis admonet: «Hostes adventare
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ γ ΛΥΚΕΙΟΥ 3 ο ΚΡΙΤΗΡΙΟ ΑΞΙΟΛΟΓΗΣΗΣ ΜΑΘΗΜΑΤΑ 21 30 Α. ΚΕΙΜΕΝΟ:
ΛΑΤΙΝΙΚΑ γ ΛΥΚΕΙΟΥ 3 ο ΚΡΙΤΗΡΙΟ ΑΞΙΟΛΟΓΗΣΗΣ ΜΑΘΗΜΑΤΑ 21 30 Α. ΚΕΙΜΕΝΟ: Aesopi nostri Licinus servus tibi notus Roma Athenas fugit. Is Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuit, inde
Διαβάστε περισσότεραARIST0TELIS MAGNA MOKALIA.
ARIST0TELIS QUAE FERUNTUR MAGNA MOKALIA. RECOGNOVIT FRANCISCUS SUSEMIHL. m LIPSIAE IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI. MDCCCLXXXIII. IilPSIAE: TTPIS Β. G. TEUBNERI. HENRICO IACKSONI ET HENRICO OMONTO D. D. D. EDITOR,
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ 27 ΜΑΪΟΥ 2009 ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ 27 ΜΑΪΟΥ 2009 ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσµατα: Cum omnes recentem esse dixissent, «Atqui ante tertium diem» inquit «scitote
Διαβάστε περισσότεραΧΡΗΣΙΜΕΣ ΠΑΡΑΤΗΡΗΣΕΙΣ ΣΤΑ ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΚΕΙΜΕΝΑ
ΧΡΗΣΙΜΕΣ ΠΑΡΑΤΗΡΗΣΕΙΣ ΣΤΑ ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΚΕΙΜΕΝΑ ΚΕΙΜΕΝΟ 21 ΕΞΩΤΕΡΙΚΟ ΑΝΑΓΚΑΣΤΙΚΟ ΑΙΤΙΟ Λέγεται το αίτιο που εντοπίζεται σε εξωτερικές καταστάσεις, όχι σε ψυχικές συγκινήσεις και συναισθήματα. Εκφράζεται: α.
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ, ΚΕΙΜΕΝΑ Α.ΚΕΙΜΕΝΟ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ, ΚΕΙΜΕΝΑ 28-35 Α.ΚΕΙΜΕΝΟ 1.Tu hominem investiga, quaeso, summaque diligentia vel Romam mitte vel Epheso rediens tecum deduc. Noli spectaree quanti homo sit. Parvi enim preti est, qui
Διαβάστε περισσότεραΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΕΣ ΑΣΚΗΣΕΙΣ ΛΑΤΙΝΙΚΩΝ
ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΕΣ ΑΣΚΗΣΕΙΣ ΛΑΤΙΝΙΚΩΝ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΕΠΙΜΕΛΕΙΑ: ΔΙΟΝ. ΚΑΡΒΕΛΑ ΚΕΙΜΕΝΟ 21 1. Να αναγνωριστούν και να αναλυθούν οι παρακάτω μετοχές στις αντίστοιχες δευτερεύουσες προτάσεις με όλους τους δυνατούς τρόπους:
Διαβάστε περισσότεραΤΕΛΟΣ 1ΗΣ ΑΠΟ 3 ΣΕΛΙ ΕΣ
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ και Δ ΕΣΠΕΡΙΝΩΝ ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΕΣ ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΚΑΙ Δ ΤΑΞΗΣ ΕΣΠΕΡΙΝΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ TΡΙΤΗ 24 ΙΟΥΝΙΟΥ 2014 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ 1 ο ΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ - ΘΕΜΑΤΑ (ΚΕΦ )
ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ 1 ο ΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ - ΘΕΜΑΤΑ (ΚΕΦ. 21-28) Α1. Να μεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσματα: Huic Arria funus ita paravit, ut ignoraretur a marito; quin immo cum illa cubiculum mariti
Διαβάστε περισσότεραΟΜΟΣΠΟΝΔΙΑ ΕΚΠΑΙΔΕΥΤΙΚΩΝ ΦΡΟΝΤΙΣΤΩΝ ΕΛΛΑΔΟΣ (Ο.Ε.Φ.Ε.) ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΑ ΘΕΜΑΤΑ ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΑ ΘΕΜΑΤΑ 2018 Β ΦΑΣΗ
ΤΑΞΗ: Γ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΡΟΣΑΝΑΤΟΛΙΣΜΟΣ: ΑΝΘΡΩΠΙΣΤΙΚΩΝ ΣΠΟΥΔΩΝ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ Ημερομηνία: Τετάρτη 11 Απριλίου 2018 Διάρκεια Εξέτασης: 3 ώρες ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ ΚΕΙΜΕΝΑ Quia ille metum exercitus Romani vicerat,
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Α. Να µεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσµατα: Qui potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque te aluit? Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidi? Quamvis
Διαβάστε περισσότεραΜΑΘΗΜΑ 39 Α1. ΥΠΟΘΕΤΙΚΟΙ ΛΟΓΟΙ
ΜΑΘΗΜΑ 39 Α1. ΥΠΟΘΕΤΙΚΟΙ ΛΟΓΟΙ Πρώτο είδος υποθετικού λόγου: Υπόθεση: si (άρνηση nisi) + οριστική κάθε χρόνου Απόδοση: οποιαδήποτε έγκλιση Oι πιο συνηθισµένες µορφές του: 1 η :(για το παρόν) Υπόθεση: si
Διαβάστε περισσότερα1.β. Να γράψετε τους τύπους που ζητούνται για καθεµιά από τις
ΤΕΤΑΡΤΗ 27 ΜΑÏΟΥ 2009 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσµατα: Cum omnes recentem esse dixissent, «Atqui ante tertium diem» inquit
Διαβάστε περισσότεραΑ1. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα:
ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΑΡΑΣΚΕΥΗ 6 ΙΟΥΝΙΟΥ 2014 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: ΤΡΕΙΣ (3) Α1. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω
Διαβάστε περισσότεραΠαρατηρήσεις. Μονάδες 40 Β 1.
ΠΑΝΕΛΛΗΝΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΑΡΑΣ Κ ΕΥΗ 1 ΙΟΥΝΙΟΥ 2012 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ : ΛΑ Τ Ι Ν Ι ΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕ Υ ΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ : ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4) Α1. Να µεταφράσετε στο τετράδιό
Διαβάστε περισσότεραΠαρατηρήσεις. Μονάδες 40
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ ΠΑΝΕΛΛΗΝΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΑΡΑΣΚΕΥΗ 1 ΙΟΥΝΙΟΥ 2012 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ: ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4) Α1. Να μεταφράσετε
Διαβάστε περισσότεραΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ Ο.Π. ΑΝΘΡΩΠΙΣΤΙΚΩΝ ΣΠΟΥΔΩΝ ΛΑΤΙΝΙΚΑ
ΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ Ο.Π. ΑΝΘΡΩΠΙΣΤΙΚΩΝ ΣΠΟΥΔΩΝ ΛΑΤΙΝΙΚΑ Α. ΜΕΤΑΦΡΑΣΗ Ibi vix animum sollicitum somno dederat, cum repente apparuit ei species horrenda. Existimavit ad se venire hominem ingentis magnitudinis et
Διαβάστε περισσότεραΣτο ρόµο Για Τις Πανελλαδικές
Στο ρόµο Για Τις Πανελλαδικές Η εφηµερίδα µας σε συνεργασία µε το Φροντιστήριο «ΗΡΑΚΛΕΙΤΟΣ» από την Πέµπτη 19/2/2004 και κάθε Πέµπτη θα δηµοσιεύει προτεινόµενα θέµατα για τις Πανελλαδικές Εξετάσεις µε
Διαβάστε περισσότεραΘΕΜΑΤΑ ΚΑΙ ΑΠΑΝΤΗΣΕΙΣ ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΩΝ ΕΞΕΤΑΣΕΩΝ 2014
ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Α1. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Tam prope a muris habemus hostem! Itaque cavete periculum, tutamini patriam. Opibus urbis nolite confidere. Fiduciam, quae
Διαβάστε περισσότεραΑΠΑΝΤΗΣΕΙΣ. Επιμέλεια: Ομάδα Φιλολόγων Ώθησης
ΑΠΑΝΤΗΣΕΙΣ Επιμέλεια: Ομάδα Φιλολόγων Ώθησης 1 Τετάρτη, 29 Μαΐου 2013 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ A1. ΚΕΙΜΕΝΟ Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Omnia sunt misera in bellis
Διαβάστε περισσότεραΒ ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ (ΑΝΘΡΩΠΙΣΤΩΝ ΣΠΟΥΔΩΝ) Ημερομηνία: Τρίτη 3 Ιανουαρίου 2017 Διάρκεια Εξέτασης: 3 ώρες
ΤΑΞΗ: ΜΑΘΗΜΑ: Β ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ (ΑΝΘΡΩΠΙΣΤΩΝ ΣΠΟΥΔΩΝ) Ημερομηνία: Τρίτη 3 Ιανουαρίου 2017 Διάρκεια Εξέτασης: 3 ώρες ΚΕΙΜΕΝΑ Silius Italicus, poēta epicus, vir clarus erat. XVII (septendecim) libri
Διαβάστε περισσότεραΣΕΠΤΙΜΙΟΥ ΤΕΡΤΥΛΛΙΑΝΟΥ
ΣΕΠΤΙΜΙΟΥ ΤΕΡΤΥΛΛΙΑΝΟΥ Περι Μετανοιασ (De Paenitentia)(*1) Κεφ. 1o. Η μετάνοια των εθνικών I. Paenitentiam hoc genus homines quod et ipsi retro fuimus, caeci sine domini lumine, natura tenus norunt passionem
Διαβάστε περισσότεραΟΜΟΣΠΟΝ ΙΑ ΕΚΠΑΙ ΕΥΤΙΚΩΝ ΦΡΟΝΤΙΣΤΩΝ ΕΛΛΑ ΟΣ (Ο.Ε.Φ.Ε.) ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΑ ΘΕΜΑΤΑ ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΑ ΘΕΜΑΤΑ 2013
Ε_3.Λλ3Κ(ε) ΤΑΞΗ: ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ: ΜΑΘΗΜΑ: Α. ΜΕΤΑΦΡΑΣΗ Γ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΛΑΤΙΝΙΚΑ Ηµεροµηνία: Κυριακή 14 Απριλίου 2013 ιάρκεια Εξέτασης: 3 ώρες ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ Να µεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσµατα:
Διαβάστε περισσότεραΣάββατο, 7 Ιουνίου 2003 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ. Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσµατα:
Σάββατο, 7 Ιουνίου 2003 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΜΑ Α Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσµατα: Tum Camillus, qui diu apud Ardeam in exilio fuerat propter Veientanam
Διαβάστε περισσότεραGregorius Nyssenus - De deitate filii et spiritus sancti
This text belongs to the Thesaurus Linguae Graecae (TLG ), a Research Center at the University of California, Irvine, which digitized it and owns the relevant Copyright. On May 15, 2008, Prof. M. Pantelia,
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Β ΛΥΚΕΙΟΥ
Α. ΚΕΙΜΕΝΟ Να µεταφράσετε το παρακάτω κείµενο: L. Aemilio Paulo consuli iterum bellum cum Perse rege gerere obtigit. Ut domum ad vesperum rediit, filiola eius Tertia, quae tum erat admodum parvula, ad
Διαβάστε περισσότεραΑΠΟΛΥΤΗΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΤΕΤΑΡΤΗ 27 ΜΑΙΟΥ 2009 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ
1 ΑΠΟΛΥΤΗΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΤΕΤΑΡΤΗ 27 ΜΑΙΟΥ 2009 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσµατα: Cum omnes
Διαβάστε περισσότεραΜΕΛΕΤΗ ΣΥΝΤΑΚΤΙΚΟΥ ΦΑΙΝΟΜΕΝΟΥ ΟΙ ΑΙΤΙΟΛΟΓΙΚΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ ΑΣΚΗΣΕΙΣ
ΜΕΛΕΤΗ ΣΥΝΤΑΚΤΙΚΟΥ ΦΑΙΝΟΜΕΝΟΥ ΟΙ ΑΙΤΙΟΛΟΓΙΚΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ ΑΣΚΗΣΕΙΣ Άσκηση Ι. Στις παρακάτω περιόδους να αναγνωρίσετε συντακτικά τις υπογραμμισμένες προτάσεις (είδος, συντακτική θέση, εισαγωγή, εκφορά) 1.
Διαβάστε περισσότεραΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙΔΑΣ Γ ΤΑΞΗ
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙΔΑΣ ΑΠΟΛΥΤΗΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Σ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΣΑΒΒΑΤΟ 7 ΙΟΥΝΙΟΥ 2003 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4) Α. Να μεταφράσετε στο τετράδιό
Διαβάστε περισσότεραΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ. Α. Ut domum ad vesperum rediit, filiola eius Tertia, quae tum erat admodum parvula, ad
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙΔΑΣ Β ΤΑΞΗ ΛΥΚΕΙΟΥ ΚΥΡΙΑΚΗ 27/04/2014 - ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: ΠΕΝΤΕ (5) ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ ΚΕΙΜΕΝΟ Α1. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Α. Ut domum ad
Διαβάστε περισσότεραΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ
Τετάρτη, 27 Μα ου 2009 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ A ΚΕΙΜΕΝΟ Cum omnes recentem esse dixissent, «Atqui ante tertium diem» inquit «scitote decerptam esse Carthagine. Tam prope a muris habemus
Διαβάστε περισσότεραCicero, De Oratore (Crassus:) non negabo me ista omnium communia et contrita praecepta didicisse:
Cicero, Rhetorica (επιλογή κειμένων) EE 2015, Διδάσκουσα: Χρυσάνθη Τσίτσιου Μεταφράσεις (2 ο μέρος) Cicero, De Oratore 1.138-147 (Crassus:) non negabo me ista omnium communia et contrita praecepta didicisse:
Διαβάστε περισσότερα1. Legum ministri sunt magistratus, legum interpretes iudices, legum denique omnes servi sumus: sic enim esse possumus.
ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΟ ΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ ΛΑΤΙΝΙΚΩΝ Β ΛΥΚΕΙΟΥ ΣΤΑ ΚΕΙΜΕΝΑ VI X Α. ΚΕΙΜΕΝΟ 1. Legum ministri sunt magistratus, legum interpretes iudices, legum denique omnes servi sumus: sic enim liberi esse possumus. 2.
Διαβάστε περισσότεραTO ΠNEYMA ΩPIMAZEI OΠΩΣ OI KAPΠOI
ΜΑΘΗΜΑ XXVII LECTIO SEPTIMA ET VICESIMA TO ΠNEYMA ΩPIMAZEI OΠΩΣ OI KAPΠOI ΠΑΡΑ ΕΙΓΜΑΤΑ ΕΡΩΤΗΣΕΩΝ - ΑΣΚΗΣΕΩΝ 1. Ερωτήσεις - ασκήσεις ανοικτού τύπου 1. Tων κυρίων ονοµάτων του κειµένου να γραφεί η ονοµαστική,
Διαβάστε περισσότεραΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ ΤΑΞΗ
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΕΣ ΑΠΟΛΥΤΗΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ ʹ ΤΑΞΗΣ ΕΣΠΕΡΙΝΟΥ ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΑΡΑΣΚΕΥΗ 2 ΙΟΥΛΙΟΥ 2004 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ : ΠΕΝΤΕ (5) ΤΕΛΟΣ 1ΗΣ
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ. Α1. Να μεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσματα:
ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Α1. Να μεταφράσετε τα παρακάτω αποσπάσματα: Cum Africanus in Literno esset, complures praedonum duces forte salutatum ad eum venerunt. Tum Scipio, cum se ipsum captum venisse
Διαβάστε περισσότεραΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ
ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ Α1. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Et si habet Asia suspicionem quandam luxuriae, Murenam laudare debemus, quod Asiam
Διαβάστε περισσότεραMA«. S lfilk U IS I IS 111N <»
de p a n t h e i s h o. DISSERTATIO ACADEMICA. QUAM VElHIA AM PL. FACULT. P il ILOS. U PSA L. I*. P. MA«. S lfilk U IS I IS 111N
Διαβάστε περισσότεραΟι τελικές προτάσεις εκφέρονται πάντα με υποτακτική γιατί ο σκοπός στα Λατινικά θεωρείται υποκειμενική κατάσταση.
ΑΙΤΙΟΛΟΓΙΚΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ (κειμ.=21, 24, 25, 30, 34, 41, 46, 49) quod, quia, quoniam, quando α.με οριστική όταν η αιτιολογία είναι αντικειμενικά αποδεκτή. β.με υποτακτική: όταν η αιτιολογία είναι υποκειμενική.
Διαβάστε περισσότεραMag. LAURENTIUS FREDRICUS KUMLIN,
t QUAE FUERIT EDUCANDI RATIO ROMANORUM ANTE LIBERTATEM AMISSAM ADUMBRATA DESCRIPTIO. QUAM VENIA AMPL. FACULT. PIIILOS. UPS. P. P. Mag. LAURENTIUS FREDRICUS KUMLIN, Stij). Med. Tlieol. CAROLUS FREDRICUS
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ
ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ Α. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Tum Camillus, qui diu apud Ardeam in exilio fuerat propter Veientanam praedam non aequo iure divisam,
Διαβάστε περισσότερα2 ο Διαγώνισμα Λατινικών Γ Λυκείου Θ Ε Μ Α Τ Α
2 ο Διαγώνισμα Λατινικών Γ Λυκείου (Ενότητες 3 45) ΚΕΙΜΕΝ Paulo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum et inter vela praetenta foribus se abdidit. Discurrens miles pedes eius animadvertit;
Διαβάστε περισσότεραΤΕΛΟΣ 1ΗΣ ΑΠΟ 3 ΣΕΛΙ ΕΣ
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ και Δ ΕΣΠΕΡΙΝΩΝ ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΕΣ ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ- Δ ΤΑΞΗΣ ΕΣΠΕΡΙΝΟΥ ΠΑΡΑΣΚΕΥΗ 14 ΙΟΥΝΙΟΥ 2013 - ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ
Διαβάστε περισσότεραΑΠΑΝΤΗΣΕΙΣ. Επιμέλεια: Ομάδα Φιλολόγων Ώθησης
ΑΠΑΝΤΗΣΕΙΣ Επιμέλεια: Ομάδα Φιλολόγων Ώθησης 1 Παρασκευή, 6 Ιουνίου 2014 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ A1. ΚΕΙΜΕΝΟ Α1. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Tam prope a muris
Διαβάστε περισσότεραοριστικής στη φωνή που βρίσκεται. το γ ενικό πρόσωπο του ενεστώτα και του παρατατικού της υποτακτικής στην παθητική φωνή.
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ ΑΠΟΛΥΤΗΡΙΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ ʹ ΤΑΞΗΣ ΕΣΠΕΡΙΝΟΥ ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΤΕΤΑΡΤΗ 28 MΑΪΟΥ 2003 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙ ΩΝ : ΤΕΣΣΕΡΙΣ (4) Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό
Διαβάστε περισσότεραΠΡΟΑΓΩΓΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Β ΤΑΞΗΣ ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΕΜΠΤΗ 6 ΙΟΥΝΙΟΥ 2002 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ
ΠΡΟΑΓΩΓΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Β ΤΑΞΗΣ ΕΝΙΑΙΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΕΜΠΤΗ 6 ΙΟΥΝΙΟΥ 2002 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ Α. Να µεταφράσετε στο τετράδιό σας το παρακάτω κείµενο: Hannibal, dux Carthaginiensis,
Διαβάστε περισσότεραΠΡΟΣΟΜΟΙΩΣΗ ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΩΝ ΕΞΕΤΑΣΕΩΝ Γʹ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ:ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΚΥΡΙΑΚΗ 4 ΣΕΠΤΕΒΡΙΟΥ 2016 ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: (5)
ΠΡΟΣΟΜΟΙΩΣΗ ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΩΝ ΕΞΕΤΑΣΕΩΝ Γʹ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ:ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΚΥΡΙΑΚΗ 4 ΣΕΠΤΕΒΡΙΟΥ 2016 ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: (5) ΚΕΙΜΕΝΑ XVII (septendecim) libri eius de bello Punico secundo
Διαβάστε περισσότεραΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΑΡΑΣΚΕΥΗ 6 ΙΟΥΝΙΟΥ 2014 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: ΤΡΕΙΣ (3) Α1. Να μεταφράσετε
Διαβάστε περισσότεραΠέµπτη, 31 Μαΐου 2007 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ
ΕΘΝΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ 2007 Πέµπτη, 31 Μαΐου 2007 ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΛΑΤΙΝΙΚΑ A ΚΕΙΙΜΕΝΟ Tum Pacuvius dixit sonora quidem esse et grandia quae scripsisset, sed videri tamen ea sibi duriora et acerbiora.
Διαβάστε περισσότεραΓΕΝΙΚΟΙ ΚΑΝΟΝΕΣ. Αρκτικοί χρόνοι στα λατινικά θεωρούνται: ο Ενεστώτας, ο Μέλλοντας, ο Παρακείµενος µε σηµασία ενεστώτα και ο Συντελεσµένος Μέλλοντας.
Η ΑΚΟΛΟΥΘΙΑ ΤΩΝ ΧΡΟΝΩΝ Η ΧΡΗΣΗ ΤΩΝ ΧΡΟΝΩΝ ΣΤΙΣ ΚΥΡΙΕΣ ΚΑΙ ΕΥΤΕΡΕΥΟΥΣΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ Η ΧΡΗΣΗ ΤΗΣ ΥΠΟΤΑΚΤΙΚΗΣ ΣΤΙΣ ΕΥΤΕΡΕΥΟΥΣΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ ΟΙ ΕΥΤΕΡΕΥΟΥΣΕΣ ΠΡΟΤΑΣΕΙΣ ΓΕΝΙΚΟΙ ΚΑΝΟΝΕΣ Αρκτικοί χρόνοι στα λατινικά
Διαβάστε περισσότεραΓΡΑΜΜΑΤΙΚΗ ΛΑΤΙΝΙΚΩΝ
ΘΕΩΡΙΑ & ΠΡΑΞΙΣ ΦΡΟΝΤΙΣΤΗΡΙΟ ΜΕΣΗΣ ΕΚΠΑΙΔΕΥΣΗΣ Στρ. Καραϊσκάκη 62, Χαϊδάρι 12461, 210 5319707 708 E-mail : theriapraxis@htmail.cm, Α ΠΡΟΣΔΙΟΡΙΣΜΟΙ ΤΟΠΟΥ Ο προσδιορισμός του τόπου εκφέρεται γενικά με εμπρόθετη
Διαβάστε περισσότεραΒ2. Να σχηματίσετε τους τύπους που ζητούνται για καθένα από τα παρακάτω επίθετα και επιρρήματα:
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙΔΑΣ Γ ΤΑΞΗ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΚΑΙ ΕΠΑΛ (ΟΜΑΔΑ Β ) ΠΑΡΑΣΚΕΥΗ 25/04-2014 - ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: ΠΕΝΤΕ (5) ΕΚΦΩΝΗΣΕΙΣ ΚΕΙΜΕΝΟ Α1. Να μεταφράσετε στο
Διαβάστε περισσότεραΠΑΝΕΛΛΗΝΙΑ ΕΝΩΣΗ ΦΙΛΟΛΟΓΩΝ Πολυτεχνείου 6, Αθήνα τηλ.: , fax:
ΠΑΝΕΛΛΗΝΙΑ ΕΝΩΣΗ ΦΙΛΟΛΟΓΩΝ Πολυτεχνείου 6, 10433 Αθήνα τηλ.: 210-5243434, fax: 210-5228231 e-mail: p-e-f@otenet.gr http://www.p-e-f.gr Οι απόψεις της ΠΕΦ για τα θέματα εξετάσεων στο μάθημα των Λατινικών
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ 2013
ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ 2013 Α1. Να μεταφράσετε στο τετράδιό σας τα παρακάτω αποσπάσματα: Omnia sunt misera in bellis civilibus, sed nihil quam ipsa victoria:
Διαβάστε περισσότεραΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ
ΑΡΧΗ 1ΗΣ ΣΕΛΙ ΑΣ Γ ΗΜΕΡΗΣΙΩΝ ΠΑΝΕΛΛΑΔΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ Γ ΤΑΞΗΣ ΗΜΕΡΗΣΙΟΥ ΓΕΝΙΚΟΥ ΛΥΚΕΙΟΥ ΠΑΡΑΣΚΕΥΗ 6 ΙΟΥΝΙΟΥ 2014 ΕΞΕΤΑΖΟΜΕΝΟ ΜΑΘΗΜΑ: ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΣΥΝΟΛΟ ΣΕΛΙΔΩΝ: ΤΡΕΙΣ (3) Α1. Να μεταφράσετε
Διαβάστε περισσότεραΓΡΑΠΤΕΣ ΠΡΟΑΓΩΓΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ ΜΑΪΟΥ ΙΟΥΝΙΟΥ ΣΧΟΛΙΚΗ ΧΡΟΝΙΑ ΜΑΘΗΜΑ : ΛΑΤΙΝΙΚΑ Β ΛΥΚΕΙΟΥ ΗΜΕΡΟΜΗΝΙΑ: 02/06/2017 ΧΡΟΝΟΣ: 2 ΩΡΕΣ
ΛΥΚΕΙΟ ΑΡΑΔΙΠΠΟΥ «ΤΑΣΟΣ ΜΗΤΣΟΠΟΥΛΟΣ» ΕΠΩΝΥΜΟ:... ΟΝΟΜΑ:.. ΒΑΘΜΟΣ:... ΟΛΟΓΡΑΦΩΣ: TMHMA: ΑΡΙΘΜΟΣ:.... ΥΠΟΓΡΑΦΗ:.... ΓΡΑΠΤΕΣ ΠΡΟΑΓΩΓΙΚΕΣ ΕΞΕΤΑΣΕΙΣ ΜΑΪΟΥ ΙΟΥΝΙΟΥ ΣΧΟΛΙΚΗ ΧΡΟΝΙΑ 2016-2017 ΜΑΘΗΜΑ : ΛΑΤΙΝΙΚΑ
Διαβάστε περισσότεραΓΡΑΠΤΗ ΕΞΕΤΑΣΗ ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ
ΠΡΩΤΟΠΟΡΙΑ ΓΡΑΠΤΗ ΕΞΕΤΑΣΗ ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΟΝΟΜΑ :.. ΤΜΗΜΑ ΒΑΘΜΟΣ. ΓΡΑΠΤΗ ΕΞΕΤΑΣΗ Mens* et animus et consilium et sententia civitātis* posita est in legibus*. Ut corpora* nostra sine mente*, sic civitas*
Διαβάστε περισσότεραΑ. Να μεταφράσετε στο φύλλο απαντήσεων τα παρακάτω αποσπάσματα:
1 ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΟ ΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗ Δεκέμβριος 2013 Ονοματεπώνυμο: Α. Να μεταφράσετε στο φύλλο απαντήσεων τα παρακάτω αποσπάσματα: Tu hominem investiga, quaeso, summaque diligentia
Διαβάστε περισσότεραΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΕΣ ΑΣΚΗΣΕΙΣ ΛΑΤΙΝΙΚΩΝ
ΕΠΑΝΑΛΗΠΤΙΚΕΣ ΑΣΚΗΣΕΙΣ ΛΑΤΙΝΙΚΩΝ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ ΕΠΙΜΕΛΕΙΑ: ΔΙΟΝ. ΚΑΡΒΕΛΑ ΚΕΙΜΕΝΟ 34 1. captum se ipsum, admiratum virtutem, salutatum : Να δηλωθεί ο σκοπός με όλους τους τρόπους. 2. Να τραπούν οι προτάσεις
Διαβάστε περισσότεραDE MAGIA Iordani Bruni Nolani
DE MAGIA Iordani Bruni Nolani Antequam De magia, sicut antequam de quocunque subiecto disseratur, nomen in sua significata est dividendum; totidem autem sunt significata magiae, quot et magi. Magus primo
Διαβάστε περισσότεραAugustinus - De Trinitate Migne - Patrologia Latina - Volumen 042: Col
0354-0430- Augustinus - De Trinitate Migne - Patrologia Latina - Volumen 042: Col 0819-1098 [0819] S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE TRINITATE Libri quindecim [a]. LIBER PRIMUS. In quo secundum
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ. Ενότητα 3: Λατινικά 3. Πρωτ. Στυλιανός Χατζηγρηγορίου Δρ. Φιλολογίας Τμήμα Ιερατικών Σπουδών
ΛΑΤΙΝΙΚΑ Ενότητα 3: Λατινικά 3 Πρωτ. Στυλιανός Χατζηγρηγορίου Δρ. Φιλολογίας Τμήμα Ιερατικών Σπουδών Άδειες Χρήσης Το παρόν εκπαιδευτικό υλικό υπόκειται σε άδειες χρήσης Creative Commons. Για εκπαιδευτικό
Διαβάστε περισσότεραΔΙΑΓΩΝΙΣΜΑ ΛΑΤΙΝΙΚΑ Γ ΛΥΚΕΙΟΥ 4/11/2017. Απόσπασμα 1
ΕΠΩΝΥΜΟ:..................... ΟΝΟΜΑ:........................ ΤΣΙΜΙΣΚΗ & ΚΑΡΟΛΟΥ ΝΤΗΛ ΓΩΝΙΑ THΛ : 270727 222594 ΑΡΤΑΚΗΣ 12 Κ. ΤΟΥΜΠΑ THΛ : 919113 949422 www.syghrono.gr ΤΜΗΜΑ:........................ ΗΜΕΡΟΜΗΝΙΑ:..................
Διαβάστε περισσότεραΜΕΤΑΦΡΑΣΤΙΚΗ ΘΕΩΡΙΑ ΚΑΙ ΠΡΑΞΗ ΣΤΗ ΡΩΜΗ
ΛΦΙ 164 ΛΑΤΙΝΙΚΗ ΠΟΙΗΣΗ ΚΑΙ ΠΕΖΟΓΡΑΦΙΑ ΜΕΤΑΦΡΑΣΤΙΚΗ ΘΕΩΡΙΑ ΚΑΙ ΠΡΑΞΗ ΣΤΗ ΡΩΜΗ Διδάσκων: Β. Φυντίκογλου ΚΕΙΜΕΝΑ ΜΕΤΑΦΡΑΣΤΙΚΗΣ ΘΕΩΡΙΑΣ Cicero, Acad. 1.3-11 Ο Κικέρων και ο Αττικός βρίσκονται στο εξοχικό
Διαβάστε περισσότεραΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΑΠΑΝΤΗΣΕΙΣ ΣΤΑ ΘΕΜΑΤΑ ΕΞΕΤΑΣΕΩΝ 2012
ΛΑΤΙΝΙΚΑ ΘΕΩΡΗΤΙΚΗΣ ΚΑΤΕΥΘΥΝΣΗΣ ΑΠΑΝΤΗΣΕΙΣ ΣΤΑ ΘΕΜΑΤΑ ΕΞΕΤΑΣΕΩΝ 2012 Α1 Εσύ παρακαλώ, ν αναζητήσεις τα ίχνη του ανθρώπου και με παρά πολύ μεγάλη φροντίδα ή να τον στείλεις στη Ρώμη, ή να τον φέρεις μαζί
Διαβάστε περισσότερα