;. e &m AΆ*..v^.;V:VSw.;?.' % : v- J Q U A E FU ERIT EDUCANDI RATIO ROMANORUM A N TE LIBERTATEM AMISSAM A D U M B R A T A I) E S C I i I P T 1 0. QUAM V E N IA A M P L. F A C IIL T. P IIIL O S. U P S. P. P. Mag. LAURENTIUS FREDRICUS KUMLIN, Stip. M ed. Theol. F.T ULRIC. FERDIN AND US F L A C H, V estrogotb u s, Nob. IN A U D IT. G U S T A V. D IE V I I I D E C. M D C C C X L. H. A. M. S. P. Ii. U P S A L I A E, birrie* 0C Sebell. mdcccxl. Ζ Ύ
BRUKS-PATRONEN VÄLBORNE H e r r. P. F L A C H h e l g a d t. med sonlig kärlek och tacksamhet, af F e r d i n a n d.
ad cladem illam Cannensem permanebant. Tum autem subito tanta omnium rerum mutatio exstitit, "ut aut horaincs, aut dii repente alii viderentur facti i), et ab eo tempore contem ptus rerum divinarum gliscere sermonihusque ac vita hominum passim erum pere coepit. Ostendimus igitur, ut brevissime dici potuit, religionem (tom anorum, quatmliu patrii mores vigerent, non tam vanis caerim oniis, quam animorum pietate, quae prope abest ab ea, quam informat Christianorum religio, constitisse. A tqui tain sanctas alque ex intima mente repetitas opiniones, quae in tota antiquorum Rom anorum vita cernuntur eique peculiarem quandam formam et indolem im prim ebant, non inter forenses bellicosve tumultus repente animos subire potuisse, sed in domestica um bra teneris anim is, quibus callum quendam vita nondum obduxisset, inculcatas fuisse, id et per se salis infelligitur cl memoriae proditum est. Nam constat, jam inde a prima aetate pueros diligentissime observari solitos. Suum quaeque m ater fdium ipsa nutriebat in gremioque educab a t, nec quidquam gloriosius aut antiquius habebat, quam domum bene tueri et inservire liberis. Si [»arentes, negotiis districti sub oculis suis liberos tenere non poterant, e- ligebatur ex propinquis aliqua recti exempli spectatacque virtutis, cui committerentur. Ea tum serias tum subsicivas operas ludosque puerorum sanctitate sua verecundiaque m oderabatur alque curabat, ne quid indecori verbis vel factis adm itterent 2). Est quidem, ut etiam antiquissimis tem poribus nutricis nomen occurrat; nam Mucius ille Scaevola nutricem, et eam quidem T uscani, habuisse dicitur 3). Quem morem etiam alii forsitan adseiverint, quo celerius infantes linguam E truscam, quam omnes scire oportebat, arriperent. Graecis certe nutricibus postea utebantur, quo facilius Graecis litteris imbuerentur. Fieri autem potest, ut vocabulum nutricis in eam sententiam utique non acce 1) Liv. XXV: 1. 2) (Tacit) Dial. 28. 3) Dion. Hal. V: 28.
ptum sit, ut suo lacie infantes nutrix aleret i). Utcumque est, hoc taiucn certo certius constat, morem illum laudabilem, quo suos quaeque m ater liberos n u triret, multo m a gis receptum fuisse, e t, si hanc et illam excipias, in posteriorem quoque earum aetatum, in quibus versam ur, durasse. Catonis Censorii uxor traditur non suum tantum, verum etiam servorum filios uberibus admovisse, ut hos in illum bene affectos redderet a). Nec enim a fide abhorret, antiquos populos in universum opinatos esse, non magis ex ordine conditioneque patrum, quam ex indole nutricum, quibus infantes uterentur, futuram indolem ingeniumque libero? rum pendere 3). M ajor potiorque pars primae educationis matrum praecipua e ra t, bellis rebusque publicis ac familiaribus viros occupantibus. Quo autem genere docendi usae sint, difficillimum dictu nobis quidem est. Hoc tam en, quanluscumque sum ad judicandum, proxime ad fidem accedere videtur, et educationem et institutionem, quas, etsi ulrique eadem vis subjici solet, hoc loco ita distinctas volumus, ut illa in moribus et pectore, haep in mente et intellectu versetu r, utram que igitur verosimile est maximam partem historico illo genere fuisse. Itaque educatio, ad quam prius animum conferamus, maxime in fabulis religiosis laudibusque majorum enarrandis constitisse videtur, ad summum in praeceptis reele vivendi ab usu vifaque repetitis s. g n o mis, quibus verae et germanae philosophiae apud plerosque populos, in quibus inest aliquid erectioris alliusquc tendentis studii, proludi solet. Nimirum post Graecas litteras invectas vera illa et elegans philosophia, si modo umquam, florere coepit. Quamobrem hanc amplissimapi omnium artium bene vivendi disciplinam, de qua hoc loco agitur, magis i ) Nitsch. I: p. 2 7 8. a) PInt. Cat. Maj. 2 0. 3) Homer. II. XVT. 2 o 3. Ipse Plut. 1. e. iis verbis miair, ut eandem seutenliam et ipse amplecti videatur.
vila quam litteris persequebantur. Interim, quod fuit acumcu ingenii Homanoruui, quo aliis multo praestiteru n t, vere mihi dicturus videor, cos, etiamsi non via et ratione philosophari solerent, mulla tamen ad veritatem admirabilia subtiliter excogitasse. Quare non est, quod m irem ur, Panaetium philosophum epistola quadam, quae erat ad Qu. T uberonem, carm en Appii illius Caeci, quod haud dubie ex gnomico illo genere fuit, valde laudavisse, ipsi autem Caeeo philosophi nomen tribuisse i). Etiam Marcius 2), antiquus vates, dicitur gnomicum quoddam carm en versibus Saturniis condidisse, quod non magis hodie ex stat, quam alia id genus scripta. P raeter hos duos, quos jam nominavim us, sine dubio multi etiam alii, quorum nomina et opera longinquitas tem porum oblivione jam diu obruit, in codcm genere meditandi versati sunt. Nihil autem omnium illorum studia ad posteros pertinent, quippe qui Graecis fundamentis potius, quam patriis, uti maluerint. Quod posuim us, educationem Romanorum magna ex parte laudibus patrum contineri, hoc apud omnes populos fieri so le t, qui quidem se ipsi in bonam partem cognoverint, in quibusque monumenta exstent rerum a majoribus praeclare gestarum. N e c, quum videam, quantum exempla apud ju veniles animos valeant, intelligo, quae re s, praeterquam rerum divinarum doctrina, virtutem ac studium partriae salutis magis excitare et alere possit, quam hoc ipsum, majorum illustria facta tamquam speculum, in quod intueantur, ante oculos puerorum proponi. Neque in universum acstiuianti (guidquam tam puerorum captui accommodatum videtur, tam animos pascit alitque, quam antiquitatis iter rerumque veterum studium. Hoc animi excolendi adjumento populi antiqui in universum magis u te b a n tu r, quam ]) Cic. Qu. Tuse. IV: 1. Schlosser. Gescldclile der allen ΛΝ elt. Iraukf. a. M. 1828 II. 1: p. 4 8 9. Bciehr. Gechiclile dei Roni. Liileratiir, Carlsruh. 1 8 3 2. p. 1 9 0. Bernlicivdy. p. 12 2) Dachr 1. c.
nos recentioris aetatis hom ines, omniaquc fere ml instituta et exempla veterum revocabant: quoti nimirum fuit infantiae tem porum, quae notulum quasi in suam tutelam venissent. Nusquam tam en, exceptis solis Lacedaemoniis apud quos pari motio puerorum educatio ad majores natu maxime referebatur, tam in gestis et laudibus patrum disciplina puerilis versata, quam apud R om anos, videtur. Pater enim filio, eadem deinceps suis liberis per vices quasdam tradituro, domesticis sermonibus memoriter enarrabat, quae ipse viderat aut ex seniorum memoria repetebat. Hac aetate enim etiamtum vivam rerum gestarum memoriam populus tenebat. Quae fortasse fuerit causa, cur bislmia tamdiu ad Romanorum annalium rationem a Latinis litteris abesset. Nam ubicumque multitudo animo et memoria, quae dies secum ferat, com plectitur, litteris ea serius m andare solet. Nec vero domesticis et quotidianis sermonibus solum baec antiquitatis enarratio continebatur, sed etiam in conviviis, quo pueri adbibebantur, bunc morem fuisse in Originibus scriptum reliquit C ato, ut singuli convivae deinceps ad tibicinem de clarorum virorum laudibus canerent i). Qui mos nimium quantum in pueros valeret, neccsse erat. Aliud fuit institutum, quod etiam a Polybio, qui in eis laudandis, quae ad juventutis disciplinam Rom anorum pertinent, si quidem Cicero audiendus est, minime nimius esse solet, summis tamen laudibus, ut ad animos puerorum cfficacissimum, aifieitur. Erat enim antiquitus institutum, ut ii, qui dc rebus communibus optime meriti essent, in foro sollemniter ab aliquo propinquorum pro rostris laudarentur 2). Qui ubi inor- 1) Cic. Brut. i g : Jb. Qu. Tnsc. 1: 2. IV: 2 Quint. J. Ο. I: 1 0 : 20. Hor. Od. IV: i 5 : 28. Val, Max. II: 1. Majores nalu in conviviis ad libias egregia superiorum opera carmine comprehensa pangebant. Varro de vita P. R. II.»p. N011. v. a s s a v o c e : lu conviviis pueri modesti ut cantarent carmina antiqua, iu quibus laudes erant majorum et assa voce et cuiu tibicine. 2) Poljtb. VI: bo. Ci. Brut. 1 G. 6 l. Leg. II. 2 4. d. Or, II: 8 4 : 3 i t.
ini laudes persecutus erat, ad eoe, qui ad eran t, oratione traducta, a maximo natu orsus, dicebat, quae unicuique erant maxime accommodata i). Ejusmodi laudationes fune lires suas quaeque domus tamquam ornamenta cum summa cura servavit, et ad memoriam vel nobilitatis suae vel laudum dom esticarum, el ut haberet, quo uteretu r, si quis ejusdem familiae occidisset. Vanae autem gloriae studio familia ad se quaque famam rerum gestarum honnnimque Iralicnte, posteriore tempore factum esse videtur, ut ejusmodi funebres laudes vel corrum perentur, vel falsae veris subjicerentur. Nam et Cicero et Civius bis laudationibus lotam memoriam rerum Romanarum vitiatam et confusam esse queruntur 2). Incredibile est nutem, quemquam eo protervitatis et impudentiae processisse, ut eum fictas virtutes, falsos trium phos aliasque eas res, quarum mentionem facit Cicero, in publico, coram populo, sub mortem alicujus continuo laudare veritum 11011 sit. Jam in eo sum us, ut de alia re praestantissima dicendum sit, quae vim maximam ad animos juventutis ad virtutem el optima quaeque accendendos haberet, ncccsse fuit. Audivimus omnes, quid sentiens Caesar Alexandri illius Magni statuam Gadibus intueretur, et ut illo adspectu ad fortia facta vehementissime incenderetur. Idem incitamentum virtutis festo quoque die, si 11011 saepius, juventuti Ro- Pr imus omnium Brutus ille acerrimus libertatis et patiiae vindex a Poplicola collega sollemni oratione post mortem honoratus est, idque tam praeclare, ut exinde optimus quisque eodem modo a praestantis - simis viris laudari vellet, ut Imbet Plut. Pobl. g f. Eundem morem etiam Athenienses habueruut. Cic. Ov. 4 4 : i 5 l. Leg. II: 2 5. l) Poljb. I c.... η'κην oyt \ΐγων v n ep rov bunrta^ui /u(xλοντ&ί, Ιπγ)* το* nto! τονην \ογον, αίρχ/ται των uw uv uno τον π goy *vt<7t ut ον των «u ξοντων, nui Xfytt ru( ixitv%!us ix u jt o v χη ι r u f π ξ η ξ ιΐί, ϋ) Cic. Brnt. l 6 : 62. Liv. VIII: 4o.
manae in unaquaque nobili domo additum est. Nam in a- trio, id quod nemo ignorat, collocatas ordine imagines majorum intuebantur, quorum egregia facinora vel ex ore parentum vel ex titulis subscriptis cognoscere poterant i). Cui optimae rei Polybius eodem lo co, quo laudationibus m ortuorum, maxime plaudit. Et ex ea re summi quidem viri Qu. M aximus, P. Scipio, alii, se ipsi affirmant plurim um studii honestarum rerum accepisse a). Multa fortasse, si velim, addere possim1, quae plurimum ad vitam et mores valuerint, sed de Lac quidem re jam satis dixisse videor. Consequens jam esse videtur, ut etiam ad domesticam disciplinam paullispcr animum transferam us, quae si neglecta fuerit, vel optima instituta nihil admodum erunt. Am plius igitur quingentos annos, usque ad secundum Punicum bellum, laboriosi fuerunt R om ani, frugi omnisque virtutis amantissimi. Etiamtum ignorantes non magis perditos mores aliarum gentium, quam humanitatis et politioris cultus studia, vitam vivebant ex sese aptam et naturae convenientem, eo jam felices, quod ne auditu quidem, neque comm oda et bona vitae elegantioris, neque innumerabilem libidinum et voluptatum turbam, quae illi quasi necessitate quadam comitari solet, cognoverant. In om nibus rebus, quascumque vel singuli vel universi, vel foris vel domi e- g e ru n t, incorrupta nec umquam sui dissimilis cernitur simplicitas frugalitasque. Etsi jam ante bellum Punicum secundum Romanorum opes diviliasque haud exiguas fuisse constat, eorum tamen usque ad id tempus vivendi modus optime probavit, in populo summas divitias suinmamque continentiam et m oderalioucm simul esse posse, nec inter se necessario et ubique pugnare. Sensim autem, finibus imperii extra Italiam prolatis, quantum virium bellicarum, divitiarum terrarum que sibi sem per assum ebant, tantum minuej ) A da in. Ilaiulbucli. d. Höm. Allerihiimer. I: 54. a) Sali. Ii. J. 4. Cii. PUu. Η. Κ. XXXV: a.
hantur ea praesidia, quibus Ad id tempus sancta et Invicta stetit respublica; quantum alienorum morum cultusque adseiveran t, tantum dc gravibus ipsorum moribus detrahebatur. Ex e o, mutatis moribus et religione, in quibus sunt om nia, inclinaro coepit respublica et in deterius imlies domestica vita singulorum mutari. A d eam vero usque aetatem quot exem pla quam admirabilis simplicitatis, innocentiae, moderationis! In domo sua quisque paterfam ilias, qui ipse erat optimum vitae morumque specim en, maxima cum gravitate curavit, ne quis familiae, quod non liceret, committeret. Et si quis perperam fecisset, de patre et marito subito exstitit ju d e x, qui interdum reos etiam capite dam naret. Legibus enim Romuli infinita potestas in liberos patri erat concessa, ut omni modo tem eritas, et pervicacia juventutis cohiberi et infringi posset i). Ju s habebant vitae ac necis, jus exponendi, jus ter vendendi, noxae traden d i, exheredandi et acquirendi peculium a). Quantum igitur ad leges, liberorum conditio etiam acerbior erat, quam servorum, q u i, quum empti et a novo domino semel in libertatem vindicati essent, rursus in pristini domini potestatem non venerunt. Si quis quaerat, quidnam fuerit, cur tanta ju ra patribus concederentur, causa illius rei non magis est fortasse quaerenda in agresti antiquissimae aetatis feritate, barbaria, im m anitate, quam in amore obedientiae et disciplinae, quae, id quod facile intelligitur, nimirum bellicosae nationis plurimum interfuit, fnterim, quantacumque jura leges patribus perm ittebant, majestas tamen patria non tam severa fortasse fu it, quam primo adspeclu videtur. Cato ille Censorius, is, qui in luce tam gravis, vel dicam, morosus fuit, domi tam commodis moribus fuisse trad itu r, ut dicare so le ret, quicumque manibus non temperavisset et uxorem vel filium caedibus affecisset, eum sanctissima sacra violasse, seque mullis partibus bonum patremfamilias esse i ) Dion. II: 2 6. 2 ) Nitich. I: p. 1 9 5.
m alle, quam vel optimum senatorem i). Legibus quidem paene pro arbitrio in liberos consulere patribus licuit, communi opinione non itein, quae non m inus, quam jura composita et descripta, in homines valere solet. Ea non modo m ajoribus natu m inores, verum etiam minoribus majores lionorem et observantiam debebant 2). Itaque mos antiquus fuit, ut patres filios in convivia secum d u c ere n t, ne modum, eorum praesentia adm oniti, excederent; eundemque Catonem, quem supra saepius nominavimus, praesente filio, perinde verecunde et modeste egisse accepim us, ac si Vestales adessent 3). Huc accessit, u t, quamdiu patria religio vigebat, d.i ipsi patremfamilias totamque domum despicere injuriasque subditorum ulcisci crederentur. Junoni enim uxores et liberos, Sanco s. Dio Fidio clientes atque hospites, Vedio autem servos et profugos cordi esse vulgo opinabantur 4). Itaque Dionysius IIni., quum jura privata inter se Romanorum et Graecorum confert, magis horum nimiam lenitatem,, quam illorum severitatem reprehendit 3 ). Ex iis 1- g itu r, quae jam exposuimus, perspicuum fere e st, domesticam disciplinam revera non durissimam fuisse. Id tamen negari non potest, Humanos tantum abfuisse a nostri saeculi lenitate et indulgentia, quae omnem fere corporis castigationem, ut liberis hominibus indignam, reformidat et paene infantibus vagicnlihusque homunculis libertatis tam vendihile nomen et vim ingerere amat, ut contra liberos a prima infantia ad nutum ohedirc adsucfaccrent 6). Hinc illud natum est, ut juventus non statim sibi sapere videretur, sed parentibus et majoribus natu iu universum justam dchilamque reverentiam haberet. Tacita juventus seniores audivit, ]) Plut. Cat. Maj. 20. а ) Jiiven. 14 : 43. Nil dictu foedum visuque haec limina tangat, Inlra quae puer est.... Maxima debetur puero reverentia, cet. 3) Plut. i. c. 4) Hart. 1: p 223. 5) II: 26. б) Dioujs 1. c.
occurrentibus de via concessit, introeuntibus donnan adsurrexif. Quare Romani quum saepe alias, tum lioc loco cum Spartanis com parari possunt, quibuscum ut Herodotus i) Aegyptios, sic Gellius 2) Romanos solos reverentia senectutis esse conferendos, contendit. Majores natu, ait, a minoribus colebantur ad deum prope et parentum vicem: atque in omni loco inque omni specie honoris priores polioresque habiti 3). Quaoiohrem eadem laus, qua Lncedaemonem Lysander dicitur affecisse, eam esse honestissimum domicilium senectutis 4), Romae quoque videtur tribuenda. Etsi vero, quo propius res Romanae appropinquabant, ut dilabere n tu r, minorem reverentiam senectuti juventus adhibebat, vel p o tiu s, quo magis immodestia juventutis vinculum diruptum esset, quod singulas familias olim continebat, eo magis ad interitum inclinasse totam rempublicam videmus. Jam Plinius de sua aetate 111 epistolis queritur: Rarum h o c, ait, adolescentibus nostris. Nam quotusquisque vel aetati alterius, vel auctoritati, ut m inor, cedit? Slalim sapiunt, statim sciunt omnia: neminem verentur, imitantur neminem, atque ipsi sibi exempla sunt 5) Studia doctrinarum, ut tandem nos ad institutionem conferam us, Musis arma hellicosque tumultus reformidantibus, mnltum bis temporibus tam bellicosis celebrari non potuisse, facile intclligitur. Noli tamen p utare, ea omnino siluisse, nihilquc juventuti in litteris erudiendae consultum. Etenim jam de Romulo et Remo fratribus m em oriae proditum est, eos ad urbem Gabios m issos, ut in litteris omnibusque doctrinis, quibus honesto loco nati illis temporibus impertiri debebant, erudirentur 6). Servium Tullium eruditum esse artibus, quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur, Virgiuiamque in itinere ad ludum in 1) II: 80. 2) I: 15. 5) Geli. II: 15. Cfr. Cic. OfT. ei Sen. mult. 11. 4) Cic. Seu. 1 8 : 63. 5 ) Plin. Ep. V ili: u 5. 6) Plut. Rorn. 6. \
insidias Appii decemviri incidisse, scriptum apud Livium videmus i). Cam illum, interjecto tem pore, quum Tusculum ingressus esset, audisse ludos litterarum strepere discentium vocibus, idem Livius commemorat 2). L o ca, ubi artes exercebantur, ludi litterarum s. litterarii proprie et significanter nominata sunt, ne tristi aliquo nom ine, ut ait Festus, fugerent pueri suo fungi munere, vel, ut alii volunt, quia studium literarum liberalis ingenii ludus sit. Ab initio 111 tabernis et pergulis in foro scholae habebantur; quin etiam Crassithis G ram m aticus, qui fuit novissimis libertatis tem poribus, in pergula aliqua docuisse dicitur 3). Q uid? quod Romani cum aliis populis id commune habebant, ut in ipsis triviis juventus erudiri soleret 4). Ex quo trivialis scientia, id est, communes el vulgares litterae, trivium, quadrivium, cct., quae vocabula m edio, quod dicitur, aevo tam usitata eran t, videntur nominata. Pecunias mercedis loco ludorum magistris antiqui homines solvere non consuerunt; quod, cred o, indoctiores e ra n t, quam qui magistros aliosve, quorum magis mens et consilium, quam corporis vires requirantur, operarios aliquos facerent, quorum operae et studii pretium fieri possct. Quibus tanta fuit possessio, ut ad liberaliter vivendum contenti essent, ii sine mercede d o ceb an t, praeter honorem, quem docendi munus tum habebat, nihil amplius quaerentes. lis autein, quibus exigua erat res familiaris m unera omnis generis discipuli pro fortuna conferebant. Prim us omnium quaestus causa ludum aperuit Spurius Carvilius, liberius Carvilii illius R ugae, quem primum cum uxore divortium fecisse supra commemoravimus 5). Postea v e ro, quum pretium dare ct accipere in morem verterat, 1) Lir. I. 3 q. III: 4 4. 3) Liv. VI. 3 δ. 5 ) Suet. G. 18. Aug. 94 f. Liv. III. 4 5. 4) Dio Clnysost. Or. 2 o. pag. 2 6 4 : '*01 rw> γρ χ μ μ χ τιβ ν ii$xσκχχοi μ ιτ χ των irxiiwr iv ruts o^o7s χ χ ^η ντχ, ap. Ciam. cit. I: p. 3 9 8. 5) Plulavch. Quaeit. Rom. 59.
m i n erval idibus mensis uniuscujusque solutum esse videtur j ). Omnes unam et certam viam rationem que in iis, quae nd institutionem juventutis pertinent, bac aetate secutos, nc- quc verisimile e st, neque id fieri potuit, quum, quo quisque modo vellet, integrum esset unicuique liberos educare. Neque enim, quemadm odum in Graecia quum placita philosophoru m, tum leges et instituta summis m agistratibus praescribendi munus injunxerunt, quonam modo juventus esset inform anda, sic Hornae quoque iis, qui rcmpuhlicam tenebant sua referre visum est, quid in domo sua quisque in universum ag eret, vel qua ratione liberos institueret; nisi quod Censores mores singulorum et domesticam disciplinam videntur a) observasse. Haec sunt verba Ciceronis 5): Disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci mullum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster bospes nostrorum institutorum negligentiam accusat, nullam aut destinatam legibus, aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt. Hoc ipsum, ut eodem saepius revolvar, quod ii, qui rei publicae praeessent, nihil ad se perlinere arbitrarentur, quid agerent singuli, magis fortasse reprehendit Polybius, Graecus bom o, quam instituta, quibus juventuti revera provisum erat. E t haud scio, an summo ju re id reprehenderit. Nam quemadm odum justa et debita libertas uniuscujusque imm inuitur, to llitur, si ii, penes quos summa est potestas, (id quod multis et olim et recenti memoria placiiit) usquequaque sciscitentur, quid in m anibus habeant singuli; sic hoc quoque ineptum et inutile est, si de domestica vita singulorum aut nihil omnitlo laborent, aut res tam graves, quam educationem, totas uniuscujusque arbitrio relinquant. Si quis forte tabellis obsignatis rnecum ag at, quod dixi, magistratus Homanos non curasse, quemadm odum suos quisque liberos institueret, idque edictum praetoris adferat, quod ad i ) lior. Sat. I: G. 75.? a) Plut. Ctt. Maj. ig. Cic. Seu. 12. J u t c u - r l : 53 3) Cic. Rep. IV: 3.
verbum relubt SiieLmiiis i), responde.un, illud ipsum cdicluui iifui modo non eonlra me, sed pro me esse polios. Nam primum non in hanc, sed in posteriorem aetalem incidil; deinde non de compositis et descriptis legibus in eo agitur, sed de institutis solum et consuetudine m ajorum, ad quae, tam quam ad regulam, institutio posterorum erat dirigenda; Ium p raeter hoc ipsum edictum et aliud quoddam paucis annis ante in rhetores et philosophos (iraecos constitutum, nullum, quod quidem sciam, exstat; denique magis admonentis est, quam vetantis et imperantis. Quantum conjici licet, institutio hac aetate eadem fere fuit, alque ipsa educatio. Quemadmodum enim haec in iis carm inibus fahulisqne maxime versabatur, quae possent animos exsuscitare et majores ad rem gerendam facere, sic illi quoque propositum fuit, ut iisdem fere rebus ingenia aleret exercerctquc memoriam 2). Multa nutem fuerunt ejusmodi carm inum genera et nom ina, vclut Axamonta Saliorum, carm ina Fratrum A rvalium, N aeniae, convivalia et trium phalia 3) carm in a, multa denique et varia litterarum uio- 1) Suet. Rhet. I. 2) Paii modo Cretum institutio, quae natio magis bellicosa fuit, quam litteris bouisque artibus dedita, maxima parte hymnis deorum et mortuorum hominum continebatur. Cram. 1. p. ii 28. 3) In carminibus triumphalibus non semper jocos tantum militares fuisse, quum per se verisimile nobis videtur, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Niliilne ut in tales et viros et cives, quales fuerunt Cincinnatus, Camillus, alii, nisi inconditos jocos jecissent milites? nonne verisimilius est, ejusmodi virorum veras laudes et virtutes cutn jocis, quibus uti licuit, conjunctas fuisse? In quo nonnumquam lautles Uiumphanlium a remotissima usque antiquitate repeterentur, neccsse fuit. Iloc si non declarare, indicare certe quidam löci apud Livium (IV: 20. V: 4g) videntur. Pari modo naeniae illustrium virorum manes tantummodo lamentationes et ejulationes nequaquam esse potuerunt. Varro de vita P. R. IV. ap. Non. v. naenia: ibi a muliere, quae optuma voce esset, perquam laudari, deiu naeniam cantari solitam.
Π Γ Γ num enta, qaae hodie quidem nulla fere sunt, sed tamen diu in populo exstabant. De bis ipsis carminibus in utramque partem multa disputata sunt. Neqne desunt, qui extrema quaeque intem peranter urgeant. Alii enim contendunt, cx bis carm inibus totam paene antiquitatis historiam esse conflatam, allii summa ope renituntur. N os, quippe qui minime idonei judices sim us, utra opinio verior sit, injudicatum relinquimus; inclinat autem animus, si utique ad alterutram partem discedendum est, ut ad cos accedamus, qui illam priorem sententiam oblinere student. Nam etsi infitiandum non quidem e st, Graecis litteris, quae nativam Romani cultus indolem in alium habitum transfigurarunt, quum alia primi cultus Romanorum m onum enta, tum haec, quod maxime doleudum est, tem porum decursu oblilerata esse; constat tamen carm ina quaedam de laudibus et genere Romuli Re- mique condita, usque ad aetatem Fabii Pictoris (2 1 2 a. Chr.) esse propagata i). Quid? quod, si ad verbum Dionysium Halicarnassensem interpreteris, illa eliamlum aetate ejusmodi carmina a populo canebantur 2). Quamquam Ciceroni erant incognita 3 ), ideo non est continuo credendum, ea jam tum revera fuisse vetustate confecta. Nam que ipsum illud Appii Caeci carmen ignorabat Cicero: quod, postea in lucem erutum, etiam hodie aliqua saltem parte exstat 4 ). P raeterea, quum constet, cjusuiodi lbiil. v. praeficae. 'D eiu naeniam cantari solitam ad tibias et fides etc. Cir. Cic Legg. II; 3 4 : houoratoium virorum laudes in concione memorantor, easque etiam cautus ad tibicinem prosequitor; cui nomen naeniae. 1) Dionys. I: 7 g. u>s ίν τοΐι» a τξίοκ vyvou vno iri χχι ννν x Jitxi. (Verba Fabii Pictoris). 2) Ipse Dionysius iu sua persona de Saliis hoc modo : χχι πχ- TjJιονι τινχς vy.vovt χ^ι.νσιν x y x rx 7s χο^α'χκ (II: 7 ) de Cariolauo ita: ov γ ί γ -vrv ε :τ>;χι>( χ rov xv^goi yynyy, «λ λ otstrxi xxi vy.>i7rxt ngts xrrxtrwv, u)f ινσ(β)'ς xxi iixxios w? g. (VIII: 6 2). 3) Brnu 1 8 : 71. Qu. Tuse. IV: 2. 4) INicb. 183^. III: p. 367. Cfr. Scliloss. II: 1 : p. 48g.
carm ina materiam haud exiguam carminis Epici Ennio dedisse, quo Scipiones celebrantur, num nl) fide abhorret, antiquos reruin Romanarum scriptores, Fabium Pictorem, Cincium A lim entum, alios, qui omnes Ennio superiores aetate fueru n t, his carminibus in conscribenda antiquitatis memoria usos esse? Illos porro auctores historici posteriores profitentur i). Et vero, quod majus est, etiam Dionysius Ilal. 2) haud obscuris verbis affirmavit, ornues rerum Romanarum scriptores alte et quidem ab ejusmodi antiquis carminibus, quidquid scripsissent, repetivisse. Quam quam a via longius aberravim us! P raeter illa saepius a me nominata carm ina, quibus certe bona pars institutionis continebatur, necessario ab unoquoque requirebatur, qui quidem docti personam illis temporibus tueri vellet, ut etiam linguam Etruscam probe sciret 3). Quem adm odum enim postea Graecia, sic hac aetate Etruria multa qu id em, si non om n ia, quae doctissimi viri in majus contenderunt, cultus instrumenta Romanis suggerebat. Cujus doctrinam institutaque R om ani, quo melius sua facerent, in ipsam E truriam juventutem erudiendam mittebant. Etruscorum autem ludi 111 diviuis et ad religionem perlinentibus rebus, in divinatione, auguriis et haruspicina magnam partem versabantur. Cujus artis discendae causa non minus sexaginta 4) Romani adolescentes aliquando in E truriam profecti sunt 5). 1) Liv. I: 44. 55. II: 4o. VII: 5. XXI: 38. Polyb. I: ι 4 : III: 9. a) I: 73. mxxotios μίν ovv ovn avyy pacfitvs avrt Xoyoygoti^ot h '< 'Ριο,Μβ/ων ουίί its' in notxxiuv μίνι οι Xoywv iv ItgoiTs jixrois σ ω 0 y.i v ω v, Ynarös tis notgxxctfiivv uviygct<l/t, 3) Liv. IX. 36. 4 ) Val. Max. I: l., d en o s adolescentes, non senos ad singulos Etruriae populos iu disciplinam missos fuisse, memoriae tradidit. Quem si sequeris et clar. Crainero adsenliris, qui censet, post Vejos Volsiniosque expugnatos hoc usu venisse, numerus haud exiguus centum adolescentium efficitur. 5 ) Cic. Divin. I: 4 l. Ilaud ignoramn*, lluuc locum iu maxima
Graecas etisiu litteras Lac aetate non otnnino ignotas fuisse, liquet. Qnotl et Sibyllae oracula, Tarquino Superbo regnante invecta i), quae ut intelligerentur, Graecam linguam inlelligi opus fuit, et Rom anorum cum Caeritibus 2) consuetu d o, qui mercaturae societatem cum Corinthiis multnque omnino Graece instituta hab eb an t, Graecorum denique Deorum cultus Romam deductus satis indicant. Nam Romani Castoris Cererisque sacra faciebant, quae cum essent ex Graecia adseita, et per Graecas sem per sacerdotes curata sunt et Graeca omnia nominata 3 ). Pythagorae etiam doctrina1, si quidem Cicero idoneus auctor est 4), cum longe lalcque pereg rin aretu r, pervenisse usque in Romanam civitatem, videtur, ut illud silentio praeteream, quod, haud ita mullo post V ejos vastatos, Delphos m iserunt, qui deo cralercm illum aureum dono offerrent 5). Ad haec adde multa aliaquc Graecorum vestigia, quae apud clarissimum Nichuhrium enumera n tu r 6). Hoc loco illud tacitus praeterire non possum, exceptis Rom anis, qui jam multis aliis de causis inter antiquam et recentiorem aetatem medium quendam locum tenere videntu r, nulli omnium gentium antiquarum cum reccnlioribus hoc controversia inter doctissimos viros versari; quorum alii (Nieb. I: 1 2 9. Creutzer Symbol. II: 836, Gruter) It orna n os adolescentes, alii igoereuz ad Cie- L sg.ii: 9. Clamer I. p. 36o, Framlsen Harusp., alii) E t r u s c o s jussu senatus in disciplinam traditus contendunt. Haec autem quaestio difficillimos habet explicatus. Quapropter quoniam certamen tam alrox refugimus, tutius duximus, dum illa pugna depugnata sit, Ciceronis locum, qualis exstat, legere, nihil nsque mutantes, neque calumnianles. Inclinatione autem voluntatis in eos propendemus, qui Etruscos, non lloinanos adolescentes iulelligunl, quique c. locum ita legere malunt: ut decem priiicipum filii ex singulis cet. Cfr. 1. c. Ciceronis De Divin. ed. Moser. Frankf. ad Mocu. 1 8 2 8. l) Plin N. N. XIII: i 3. 2 ) Liv. V. 5o. Geli. XVI: 13. 3) Liv. II: 4 l. Cic. pro Balbo 2 4. 4) Q11. Tuse. IV: 1. 3. 6) Plntarcb. Camdi. 8. 6 ) Nieb. III. p. 363 3 6 7.
Γ>2 fuisse com m une, ut linguarum alienarum scientiam liheraliter erudit is necessariam quandam supellectilem esse arhilrarentur i). Quod fortasse fecerunt, vel quia oratio antiquis populis optime indicare videretur, quid esset cujusque suum maxime 2), vel quia H um anorum, tam late regnantium, plurimum iutcresset, ut linguas populorum subditorum non ignorarent. Nec tamen novimus, eos praeter Graecam et Etruscam alias quoque linguas didicisse. Hac aetate eloquentiam nondum natam esse, facile, ut ego 11011 dicam, 111 teli igitur. Nec enim, ut verba Ciceronis m u tu er, in constituentibus rem publicam, nec in bella gerentibus nec iu impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet; pacis est comes oliique socia et jam bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam eloquentia 3). Omnino tamen infantes atque infacundos horum temporum homines non fuisse, necessario conjectura ducimur ad suspicantium. Is enim status reipublicae, ea m agnitudo, varietas nuilliludoque causarum fuit, ut dicendi vis et copia ac facta quodam uiotlo oratio deesse non posset. Verum totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam viam neque aliquod praeceptum artis esse nrbilrarentnr, tantum, quantum ingenio, cogitatione usuque poterant, consequebantur. Igitur eloquentiae, si hoc nomen tam restricte, quam Humani, teneas, nulla vestigia apparent. Cicero inulta quidem nomina disertorum hom inum, qui hac aetate fuerunt, in principio libri, qui lira tu s inscribitur, enum erat; negat autem se uniquam audisse, eoruiu queniquam eloquentem fuisse et ita esse habitum. Quem primum oratorem fuisse perhibet, est M. Corn. C ethegus, flos ille delibatus populi Suadacque m edulla, qui vixit sub finem 1) Cram. I. p. i 3 5. 4! o. 2) Veius est proverbium, quod tisque a Socrate ducitur: ut vivat, quemque ita dicere. Cic. Qu. Tuse. V : tg. 3) Cic. Brut. 13 : 45. *